Bicinium
Haec pagina de grege musico narrat. Si oppidum Italicum quaeris, vide Bicinis.
Bicinium[1] est compositio ad duos musicos destinata, quibus par momentum datur. Hi saepe sunt duo cantores aut unus clavicen et unus cantor, at multae combinationes sunt possibiles.
Bicinium a concentu in hoc differre solet, quod musici in vicem inter se contendunt sōli canere. Bicinium duorum clavicinum qui eodem clavili canunt etiam “clavile quattuor manibus”[2] appellatur.[3]
Maiores greges appellantur tricinium, quadricinium, quinquicinium, sescinium, septicinium, octocinium, novicinium et cetera.[4][5]
Notae
recensere- ↑ Cf. “.msc duet” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 371 [PDF].
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Christensen, T. (1999). "Four-Hand Piano". Journal of the American Musicological Society, 52(2) 255–298
- ↑ Morgan, David (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho [PDF].
- ↑ Morgan, David. Adumbratio Lexici Anglico-Latini.