Bibliotheca bilinguis auctorum Graecorum et Latinorum
Bibliotheca bilinguis auctorum Graecorum et Romanorum est collectio auctorum antiquorum discipulis Mexicanis Collegii Scientiarum Humanitatumque apud Universitatem Mexicanam destinata. Quae bibliotheca anno 2020 inchoata est, quippe cum in eo esset ut celebraretur quinquagesimum annum a Collegio Scientiarum Humanitatumque condito,[1] a quibusdam ludimagistris qui munere Graece Latineque docendi in ipso Collegio funguntur. Libri quibus haec bibliotheca constat praebent quaedam opera antiqua, alia Latine, alia Graece scripta. In unoquoque libro inveniuntur in oppositis pagellis et verba ipsa auctorum (Latine aut Graece scripta) et earum interpretatio Hispanica quam quidam magister illius Collegii suscepit faciendam. Hactenus iam in lucem editi sunt octo libri, sed alia volumina nunc quoque parantur atque in votis est ea mox prelo datum iri. Editiones electronicae horum librorum in rete inspici possunt.[2]
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Volumina huius bibliothecae
recensereCarmina amatoria
recenserePrimo volumine huius bibliothecae continentur quaedam excerpta ex carminibus Theocriti ac Catulli quae de re amatoria aguntur. Hanc editionem faciendam suscepit Philippus Sánchez Reyes.
Fabulae mythologicae Hygini
recensereIn altero volumine inveniuntur quaedam fabulae Hygino auctori adscriptae, quarum interpretationem Hispanicam faciendam curavit ludimagister Radulphus Hebes.
Metamorphoses Ovidii
recensereTertium volumen praebet illum locum Ovidianum ex libro primo Metamorphosium sumptum, qui historiam ab origine mundi usque ad generis humani exitium amplectitur. Haec editio facta est a Rita Lilia García Cerezo.
Definitiones medicae
recensereIn quarto volumine praebetur quarundam definitionum de re medica sub nomine Galeni traditarum collectio. Quam faciendam et in Hispanicum vertendam curavit Alexander Flores Barrón.
Epidicus Plauti
recensereQuintum volumen est integra comoedia Plautina Epidicus inscripta, cuius interpretationem in Hispanicum sermonem fecit ludimagister Radulphus Hebes.
Fabulae admirabiles
recensereVolumine sexto continentur fabulae mythologicae a Palaephato compositae quae Admirabiles inscribuntur. Hanc editionem cum versione Hispanica curavit Gregorius a Gandavo.
Mundus hominis
recensereIn volumine septimo invenitur locus a Manilio poeta conscriptus qui de rebus astronomicis disputat. Hunc locum et selegit et in Hispanicum convertit Lorena Guadalupe Rivera Anaya.
De amicitia
recensereNovissimum volumen huius bibliothecae praebet librum VIII et eius versionem Hispanicam Ethicae Nichomacheae Aristotelis philosophi qui amicitiam tractat. Hoc volumen faciendum suscepit Alexander García Casillas.
Notae
recensere- ↑ [1]Raúl Romo (2021). "La Colección Bilingüe de Autores Grecolatinos del Colegio de Ciencias y Humanidades". Nova tellus, vol. 39, núm. 2, 2021, Julio-Diciembre, pp. 199-204. Universidad Nacional Autónoma de México, Instituto de Investigaciones Filológicas.
- ↑ [2]Gaceta CCH. Editorial/Mis libros. Colección Bilingüe de Autores Grecolatinos.