Biblia Syriaca Parisiensia (Parisiis, Bibliothèque Nationale, MS syr. 341) est liber manuscriptus illuminatus Bibliorum Sacrorum Lingua Syriaca scriptus. Inter sextum et septimum saeculum datata in Mesopotamia septentrionali, ut putatur, confecta est. Liber manuscriptus ex 246 foliis (312 x 230 mm) constat, textus in tribus columnis scriptus est.

Folio 8 Bibliorum Syriacorum Parisiensium Moysen ante Pharaonem demonstrans

Ornatus picti ("illuminationes") sunt imagines (parvula sigillae) unumquemque librorum introducentes plerumque librorum auctores demonstrantes, interdum etiam res in libris gestas. Imagunuclae libri Genesis, quae pulcherrimae fuisse putantur, desunt.

Liber manuscriptus e bibliotheca episcopali urbis Siirt prope Vanum lacum oriundus esse creditur. in Bibliotheca Nationalis Francica ab anno 1909 asservatur.

Bibliographia

recensere
  • Calkins, Robert G. Illuminated Books of the Middle Ages. Ithaca, New York: Cornell University Press, 1983.
  • Weitzmann, Kurt. Late Antique and Early Christian Book Illumination. New York, George Braziller, 1977.