Bertrandus, vulgo Bertran de Born (natus annis 1140/1150; mortuus ante annum 1215) fuit eques regionis Lemovicensis et trobator qui Occitane cantitavit.

Bertran de Born trobator et eques. BNF MS Français 12473 f. 160r

Carmen primum nobis cognitum, "Lo coms m'a mandat e mogut" anno 1181 composuit pro comiti Tolosano Raimundo V, qui contra regem Aragonensem Alphonsum II sociosque Rogerium Trencavelli Baeterrensem, Bernardum Atonem Nemausensem et Rogerium Bernardum Fuxiensem militare paravit.

Philippum II nuncupare potuit anno fere 1182 "rex parvus Terrae Minoris".[t 1][1]

CarminaRecensere

  • "Lo coms m'a mandat e mogut" (1181)
  • "Tortz e gerras e joi d'amor" (1182)

NotaeRecensere

  1. "Tortz e gerras e joi d'amor" [p. 114 Paden]

Textus originalesRecensere

  1. Del pauc rei de Terra Menor

BibliographiaRecensere

  • Gérard Gouiran, ed. et interpr., L'amour et la guerre: l'oeuvre de Bertran de Born. Aquis Sextiis, 1985. 2 voll.
  • Karen Wilk Klein, "The Political Message of Bertran de Born" in Studies in Philology vol. 65 (1968) pp. 612-630
  • William D. Padden, jr., Tilde Sankovitch, Patricia H. Stäblein, edd. et interprr., The Poems of the Troubadour Bertran de Born. Berkeley: University of California Press, 1986

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bertrandum de Born spectant.