Bertha Schwarz (nata Heidelbergae die 27 Ianuarii 1855; mortua Salisburgi die 16 Februarii 1947) fuit cantrix quae praecipue Vindobonae in theatro lyrico Austrohungarico meruit, sed et Hamburgi, Carolsruhae, Budapestini alibique.

Wikidata Bertha Schwarz
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 28 Ianuarii 1855, 28 Ianuarii 1858, 27 Ianuarii 1855; Heidelberga
Obitus: 16 Februarii 1947; Salisburgum
Patria: Germania, Austria

Familia

Coniunx: Bernhard Pollini

Nata est Heidelbergae, parentibus histrionibus qui Manheimi eo tempore laboraverunt. Nomen publicum Bianca Bianchi sibi praefixit; anno fere 1880 asteroides 218 Bianca ad honorem eius appellatur. Iohannes Strauss ad eam opus Frühlingsstimmen-Walzer anno 1883 dicavit quod illa ipsa Vindobonae prima cantavit. Bernardo Pollini anno 1894 nupsit.

Nexus externi

recensere

Bibliographia

recensere