Bellus Mons prope Turones
regio urbana
Bellus Mons prope Turones,[1] Francogallice Beaumont-lès-Tours, fuit commune praefecturae Ingeris et Ligeris, anno 1823 abrogatum, cuius terrae hodie inter suburbia Turonensia comprehenduntur. Ibi olim florebat abbatia Belli Montis(fr), ubi mense Maio 1444 Margarita Andegavensis cum matre Isabella Lotharingiae morabat dum induciae Turonenses inter Anglos et Francicos conveniebantur. E quibus colloquiis evenit futurum Margaritae cum Henrico VI matrimonium.[2]
Notae
recensere- ↑ "[Abbatia] Belli-montis Monialium prope urbem, Beaumont prés de Tours" (p. 166 apud Google Books)
- ↑ Albert Lecoy de La Marche, Le roi René, sa vie, son administration, ses travaux artistiques et littéraires (2 voll. Lutetiae: Firmin-Didot, 1875) vol. 1 pp. 231-232