Beclean (Hungarice et Germanice Bethlen) est Romaniae oppidum 10.628 incolarum (anno 2011) in Bistriţa-Năsăud circulo in Transilvania. Ad Beclean etiam vici Coldău, Figa et Rusu de Jos pertinent.

Wikidata Beclean
Res apud Vicidata repertae:
Beclean: insigne
Beclean: insigne
Civitas: Romania
Locus: 47°10′47″N 24°10′47″E
Numerus incolarum: 11 260
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Beclean

Gestio

Praefectus: Nicolae Moldovan
Procuratio superior: Bistrița-Năsăud

Geographia

Superficies: 45.36 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Glodeni

Tabula aut despectus

Beclean: situs
Beclean: situs
Schola "Gregorius Silasi in Beclean
Beclean situs in circulo Bistriţa-Năsăud

Historia

recensere

Beclean anno 1235 primo in actis descriptum est. Tum maxima pars incolarum Hungari fuerunt. In hoc loco eo tempore castellum contra incursiones Tartarorum aedificatum est. Hoc castellum ab anno 1438 sedes gentis nobilis Bethlen fuit. Oppidum ad annum 1918 ad Regnum Hungaricum pertinuit. Post Primum bellum mundanum Beclean cum tota regione Romaniae tradita est. Annis 1940 - 1944 autem iterum ad Hungariam pertinuit. Anno 1968 Beclean oppidi honorem accepit.

Anno 2011 hic 10.628 hominum habitabant, inter eos 8.343 Dacoromani, 1.446 Hungari, 408 Zingari atque 10 Germani[1]

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Beclean spectant.