Basilius Vladimirus Tučapeć

Wikidata-logo.svg Basilius Vladimirus Tučapeć
Res apud Vicidata repertae:
Basilius Vladimirus Tučapeć: imago
Nativitas: 29 Septembris 1967; Yavoriv
Patria: Ucraina

Officium

Officium: Episcopus Catholicus, titular bishop
Munus: presbyter catholicus, Diaconus Catholicus

Basilius Vladimirus Tučapeć, O.S.B.M. (vulgo Vasyl Volodymyr Tuchapets, Ucrainice: Василь Володимир Тучапець, ЧСВВ; natus Iavoroviae, Ucraina, die 29 Septembris 1967, est episcopus Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainorum, primus exarcha Charkoviensis.

Sua Eccelentia Basilius Tučapeć, die 12 Octobris 2014, in monasterio basiliano Pokotylivkae, apud Charkoviam

Vladimirus Tučapeć natus est Iavoroviae, in regione Leopolitana Ucrainae, die 27 Septembris 1967 in familia Basilii et Catherinae de Datsko Tučapeć.

Studebat in schola media Iavoroviae (1974-1982), in schola technica in Ivano-Frankovo (1982-1986) neque annum propedeuticum et annum primum Instituti Polytechnici Leopolitani explevit.

Die 10 Novembris 1986 is Ordinem Basilianum Sancti Iosaphat ingressus est, durante activitate clandestina Ordinis.

Annibus 1986-1988 servitium militare in Exercitu Sovietico exercuit.

Die 12 Martii 1989 in monasterio Hoševiensi Vladimirus Tučapeć habitum basilianum accepit, nomen religiosum Basilii assumens. Novitiatum expletavit primum in ipso monasterio Hoševiensi et postea in monasterio Krechoviensi sub directione novitiatus Magistri Theodosii Jankiv. Novitiato expleto, die 6 Octobris 1991 vota temporalia nuncupavit, sollemnem autem professionem votorum perpetuorum in Ordine Basiliano emissit die 29 Decembris 1996 Žovkvae.

Annibus 19911997 philosophiae et theologiae studebat in Pontificia Facultate Theologica Varsoviensi, in sectione Sancti Ioannis Baptistae.

Die 5 Ianuarii 1997 in Ivano-Frankivsk Basilius Tučapeć ordinationem diaconalem accepit a Sophronio Dmyterko, O.S.B.M., episcopo Ivano-Frankoviensi. Die 12 Iulii 1997 in ecclesia cathedrali Ivano-Frankoviensi is ordinationem presbyteralem accepit ab ipso episcopo.

Post suam ordinationem presbyteralem is varia munera exercebat: superioris et parochi in Zoločiv (1998-2000), hegumeni et parochi in Krechiv (2000-2002), parochi Žovkvae (2002-2005). Asceticae docebat in Instituto Basiliano Studiorum Philosophico-Theologicorum in Zoločiv (1998-2000) et in Collegio Charkoviensi Orthodoxae Ecclesiae Autocephalis Ucrainae. Annibus 2005-2014 is erat superior monasterii Sancti Basilii Magni Kioviae. Erat simul oeconomus monasterii et vicarius paroecialis. Annibus 2012-2014 is erat Vicarius Provincialis Provinciae Basilianorum Sanctissimi Salvatoris in Ucraina.

Die 2 Aprilis 2014, Papa Franciscus nominavit sacerdotem Basilium Tučapeć episcopum titularem Centurionis, primum exarcham novae exarchiae Charkoviensis. Consecratus est die 21 Maii 2014 ab Sventoslao Ševčuk, Archiepiscopo Maiore Kioviensi-Haliciensi, Basilio Medwit, O.S.B.M., exarcha emerito Donetskiensi-Charkoviensi, et Stephano Meniok, C.Ss.R., exarcha Donetskiensi.

Posessio canonica sui officii fuit die 1 Iunii 2014 Charkoviae.

Nexus externiRecensere

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)