Bartholomaeus Scapius

coquus
(Redirectum de Bartholomaeus Scappi)

Bartholomaeus Scapius,[1] vulgo Bartolomeo Scappi (Dumentiae in Langobardia saeculo XVI ineunte natus;[2] mortuus anno 1577) fuit coquus paparum Pii IV et Pii V auctorque libri de re coquinaria Italice scripti.

Wikidata Bartholomaeus Scapius
Res apud Vicidata repertae:
Bartholomaeus Scapius: imago
Bartholomaeus Scapius: imago
Nativitas: 15. saeculum; Dumentia
Obitus: 13 Aprilis 1577; Roma

Memoria

Sepultura: Church of Our Lady of the Snow (Prague)

Apud Laurentium Campeggium cardinalem (qui anno 1539 mortuus erit) Scapius coquus merens anno 1536 cenam imperatori Carolo V oblatam mense Aprili intulit.[3] Mox ut videtur Venetiis apud cardinalem patriarcham Marinum Grimanum operam dedit.[4] Ante annum 1547 fercula cardinalibus Petro Bembo et Iacobo Sadoleto paravit (qui ambo hoc anno mortem obierint).[5] Apud alium cardinalem, nomine ignoto, anno 1549 merebat dum collatio mense Martio cardinalibus undecim ab Ioanne Bellaio oblata est.[6] Iuxta Paulum III papam numquam coquebat, sed de obsequiis eius et conclavi insequente multa scripsit.[7] Fercula parabat ad usum papae Iulii II cardinaliumque Andreae Cornari et Rudolphi Pii: apud hunc meruisse proponitur, qui anno 1564 obierit: hunc enim patrone nostro nuncupavit.[8] Ab eodem anno iuxta Pium IV papam mox moriturum, deinde apud successorem Pium V ad minimum unum annum operam dedit.[9] Ultima cena (si ita dicere licet), quem huic pontifici paravit, mense Ianuario anni aut 1566 aut 1567 celebrata est.[10] Pius ipse privilegium libro Opera "peritissimi magistri Scapii", qui "nunc perfectus est nostris intimis coquis", die 29 Martii 1570 scripsit.[1]

 
Editio libri Opera anno 1622 divulgata
  • Opera di M. Bartolomeo Scappi, cuoco secreto di Papa Pio V, divisa in sei libri. In Venetia: apresso Michele Tramezzino, 1570
  1. 1.0 1.1 "... magistri Scapii ...": Scappi, Opera (1570) sig. a ii
  2. Di Schino et Luccichenti, edd. (2004); Riley (2007); Scully (2008) pp. 19-20
  3. Scappi, Opera (1570) f. 320r; Scully (2008) pp. 13-14
  4. Scappi, Opera praeceptum ii.149
  5. Scappi, Opera praeceptum vi.23 et 28
  6. Scappi, Opera (1570) ff. 303r-313v
  7. Scappi, Opera (1570) sig. A1r-A4v
  8. Scappi, Opera praecepta v.80, vi.19 et 21, cf. prologum libri vi; Scully (2008) pp. 15-17
  9. Scappi, Opera praecepta iii.163, vi.57
  10. Scappi, Opera (1570) ff. 168v, 286r; Scully (2008) pp. 17-18

Bibliographia

recensere
  • Ken Albala, "Bartolomeo Scappi" in Alice Arndt, ed., Culinary Biographies. Houston: Yes Press, 2006. ISBN 978-0-9718322-1-3 pp. 333-334
  • Claudio Benporat, "Bartolomeo Scappi, il mistero svelato" in Appunti di gastronomia no. 46 (2005)
  • June Di Schino, Furio Luccichenti, edd., Bartolomeo Scappi cuoco nel Roma del cinquecento. Romae, 2004
  • Bruno Laurioux, "De Jean de Bockenheim à Bartolomeo Scappi: cuisiner pour le pape entre le xve et le xvie siècle" in Armand Jamme, Olivier Poncet, edd., Offices et papauté (XIVe-XVIIe siècle) (Romae: Publications de l’École française de Rome', 2005) pp. 303-330
  • "Scappi, Bartolomeo" in Gillian Riley, The Oxford Companion to Italian Food (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2007) pp. 491-493
  • Terence Scully, interpr., The Opera of Bartolomeo Scappi (1570): l'arte et prudenza d'un maestro cuoco. Toronti: University of Toronto Press, 2008

Nexus interni