Aperire sectionem principem

Barry Baldwin (natus in Anglia anno 1937) est philologus, diurnarius (olim apud diurnum Londiniense "Morning Star") et scriptor fabularum mysteriosarum. Doctoratum nactus est apud Universitatem Nottinghamensem; postea in Australia Canadaque meruit. Nunc est socius Regalis Societatis Canadensis et Professor Emeritus rerum Classicarum Universitatis Calgariensis. Inter philologos notus est praecipue pro operibus de scriptoribus satyricis Graecis necnon de narratione anonyma Byzantina Timarion.

Opera selectaRecensere

LibriRecensere

  • The Latin & Greek Poems of Samuel Johnson ("Carmina Latina et Graeca Samuelis Johnson"). Londinii: Duckworth, 1995.
  • Timarion. Detroit: Wayne State University Press, 1984.[1]
  • Suetonius: Biographer of the Caesars ("Suetonius biographus Caesarum"). Amstelodami: A. M. Hakkert, 1983.
  • Philogelos or Laughter-Lover: an ancient jokebook translated ("Liber facetiarum Philogelos in versione Anglica"). Amstelodami: J. C. Gieben, 1983.[2]
  • The Roman Emperors ("Imperatores Romani"). Montreal: Harvest House, 1980.
  • Studies in Lucian ("Commentationes de Luciano"). Toronto: Hakkert, 1973.

CommentationesRecensere

NotaeRecensere

  1. Recensio ab Elizabeth A. Fisher in Phoenix vol. 40, no. 2 (Summer, 1986), pp. 239-241.
  2. Vide quae dixit Victoria Jennings in recensione editionis R. D. Daweapud BMCR, 2001.

Nexus externiRecensere