Bardenuvicum
Bardenuvicum (Germanice: Bardowick) commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensis est.
Locus: 53°17′37″N 10°23′17″E
Numerus incolarum: 7 117
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Bardowick
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Historia
recensereOppidum Bardenuvicum anno 795 primo descriptum est atque in Annalibus regni Francorum. Forsitan etiam nomen a gente Langobardorum accepit. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810/11 pars Regni Westphaliae erat, deinde ad usque annum 1814 ad Primum Imperium Francicum, tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Anno 1945/46 incolae pro tempore fugati sunt, ut captivi pristini belli Polonici hic habitarent. Bardowick ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est et ab anno 1969 ad Bardenuvicum commune generale pertinet.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bardenovicum spectant. |