Bandarra
Bandarra (nomen completum Lusitanice António Gonçalves Annes Bandarra, brevius tantum Bandarra; natus anno 1500; mortuus anno 1556) fuit sutor Lusitanus Christianus, qui carmina prophetica characteris messianici et imaginibus plena Lusitane scripsit. Versus eius triumphum religionis Christianae et hominem occultum ac mysteriosum quendam prophetizant, regem, ut videtur, qui venturus erat, in auctoris opinione, ad mala Lusitaniae totiusque mundi tollenda. Scripta Bandarrae, a Sacra Congregatione Inquisitionis Iudaismi accusati, in Indice librorum prohibitorum auctore vivente inclusa sunt, sed legi perrexerunt in forma manuscripti; sutor ipse levem poenam luit.
Res apud Vicidata repertae:
Interpretatio quaedam carminum Bandarrae Sebastianismum aluit.
Nexus externi
recensere- José van den Besselaer, As Trovas do Bandarra
- Francisco Moreno de Carvalho, Gonçalo Anes, o Bandarra: Sapateiro de Trancoso, trovador, profeta: 1500? - 1556