Bad Bevensen
Bad Bevensen urbs Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Bad Bevensen etiam vici Gollern, Groß Hesebeck, Jastorf, Klein Bünstorf, Klein Hesebeck, Medingen, Röbbel, Sasendorf atque Seedorf pertinent. Ab anno 2011 Bad Bevensen ad Bevensen-Ebstorf commune generale pertinet. Bevensen ad ripam fluminis Luyae situm est.
Locus: 53°4′45″N 10°35′0″E
Numerus incolarum: 9 943
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia
recensereBevensen anno 763 primo in actis descriptum est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Anno 1929 urbs proclamata est. Ab anno 1946 Soltendieck pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti cum Bevensen coniuncti sunt. Anno eodem Bevensen etiam caput communis generalis Bevensen factum est. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Bevensen-Ebstorf coniunctum est. Ab anno 1976 Bevensen nomen "Bad" vel "Aquae" accepit, quod fontes thermales ibi repertae sunt.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bad Bevensen spectant. |