Altenmedingen commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Altenmedingen etiam vici Aljarn, Bohndorf, Bostelwiebeck, Eddelstorf, Haaßel, Reisenmoor, Secklendorf atque Vorwerk pertinent. Ab anno 2011 Altenmedingen ad Bevensen-Ebstorf commune generale pertinet.

Wikidata Altenmedingen
Res apud Vicidata repertae:
Altenmedingen: insigne
Altenmedingen: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°7′58″N 10°36′16″E
Numerus incolarum: 1 452
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Altenmedingen

Gestio

Procuratio superior: Bevensen-Ebstorf (commune generale), Bevensen, Circulus Uelzen

Geographia

Superficies: 48.18 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Vastorf, Jelmstorf, Bienenbüttel, Bad Bevensen

Tabula aut despectus

Altenmedingen: situs
Altenmedingen: situs

Historia

recensere

Altenmedingen anno 1162 primo in actis Henrici Leonis ducis descriptum est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Altenmedingen pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti cum Altenmedingen coniuncti sunt. Anno eodem Altenmedingen etiam pars communis generalis Bevensen factum est. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Bevensen-Ebstorf coniunctum est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Altenmedingen spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!