Atticus Constantinopolitanus
Atticus (natus die ignoto Sebasteae in Cilicia; mortuus die 10 Octobris 425 seu 426) fuit a mense Martio 406 archiepiscopus Constantinopolitanus, successor Arsacii Tarsensis. Atticus fuit adversarius Pelagianismi et Iohannis Chrysostomi, quem quidem postea sustinuit.
Obitus: 10 Octobris 425; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Memoria
Ecclesiae Orthodoxae eum sanctum putant et diem festum eius 8 Ianuarii celebrant.
Vita
recensereAtticus, auamvis eruditionem theologicam minus bonam habuisset atque ingenio oratorio egeret, et ab aula imperiali et a plebe diligebatur. Ante cursum honorum patriarchalem presbyter Antiochiae fureat. In famosa Synodo ad quercum (nomen tulit a latifundiis imperialibus apud Chalcedona) Ioanni Chrystostomo obstitit, qui Originis doctrinas defendens depositus est.. Tamquam patriarcha Atticus asseclas Chrysostomi aggressus in fine nomen Chrysostimi interdum mortui in diptycha scribi sinebat. Commercium epistulare eius cum Cyrillo Alexandrino usque hodie servatum est, quo bene actiones suas explicat.
Theodosius II imperator Attico promisit episcopatus in Asia Minore patriarcho invito installari non posse. Tamen Atticus non potuit ut Illyricum iurisdictione sibi iungeret. In Concilio Ephesino anno 431 et in Concilio Chalcedonensi anno 451 orthodoxia Attici publice laudata est. Quam ante omnes patefecit in Euphemitis enthusiasticis debellandis et in Caelestio theologo ex urbe propellendo, qui res Pelagianas fovebat.
Bibliographia
recensere- Sabine Hübner: Der Klerus in der Gesellschaft des spätantiken Kleinasiens. Franz Steiner, Monaci 2005, p. 253.
- Richard Klein: "Attikos, Patriarch von Konstantinopel". In: Walter Kasper (ed.): Lexikon für Theologie und Kirche. Editio tertia, tomus I, Friburgi Brisgoviae 1993, p. 1165.
- Thomas Graumann: Die Kirche der Väter: Vätertheologie und Väterbeweis in den Kirchen des Ostens bis zum Konzil von Ephesus (431). Mohr Siebeck, Tubingae 2002, p. 261–273.
- Klaus Fitschen: Messalianismus und Antimessalianismus: ein Beispiel ostkirchlicher Ketzergeschichte. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 1998, p. 40.
Nexus externi
recensere- "Atticus" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 1 p. 218
- Opera Attici apud worldcat.org
- Atticus in lexico sanctorum oecumenico
- Atticus apud Mystagogy Resource Center