Astrocytoma
Astrocytomata sunt genus cancrum cerebri ex genere cellularum glialium, astrocytis enim, orientia. Distinguitur inter astrocytomata cum zonis infiltrationis et angusta (ut apud astrocytoma pilocyticum) et ampla diffusaque (ut glioblastoma multiforme).
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Atrocytomata attribuuntur gregi gliomatum quae in cellulis glialibus oriuntur. Qui tumores ubilibet in systemate nervoso, et in structuris cerebralibus et in medulla spinali inveniuntur, et in qualibet hominis aetate fiunt, quamquam gradus tutiores aetatem iuveniorem praeferunt ac pluriens in base cerebri sunt.
Ab anno 2016 classificatio astrocytomatum, ut ceterorum cancrorum cerebri, non solum de histopathologicis sed etiam criteriis geneticis pendunt.
Epidemiologia
recensereNotio de verbis Graecis ἄστρον 'stella' et κύτος 'cellula' derivatur. Suffixum -oma quodvis tumor significat.
Cancri cerebri
recensereEtiam in systema nervosum centrale tumores et benigni et maligni invadere possunt. Anno 2016 ordo mundi sanitarius (WHO) classificationem divulgavit[1] novam[2], nunc criteriis cum phaenotypicis tum genotypicis composita. Inter eos tumores astrocytici diffusi et oligodendrogliales et alii tumores astrocytici duo greges propii constituunt.
Pathophysiologia
recensereEffectus tumoris regionales compressionem parenchymatis cerebralis, invasionem, destructionem sunt. Sequuntur hypoxia arterialis et venosa, incrementum pressionis intracranialis, mutationes metabolicos.
Neuropathologia
recensereHodiernis temporibus systema gradiens ordninis mundi sanitarii (WHO) adhibetur. Gradus I ad IV definiti sunt, cum gradibus incrementibus gradus malignitatis auget. Criteria prasentiae tumoris exorti sunt indicia atypiae, mitosis, proliferationis epithelialis atque necrosis.
Atypia cellularis
recensereAtypia est notio generalis cuiusque mutationis structurae normalis cellularum in textum irregularem.
Mitoses
recensereProliferatio cellularis
recensereProliferatio et incrementum numeri cellularum (hyperplasia) et voluminis singularum cellularum (hypertrophia) intra textum notat.
Necrosis parenchymalis
recensereClassificationes
recensereSystema gradiens secundum WHO 2007 (pars versionis vetae)
recensereGradus OMS (WHO) |
Astrocytomata | Notae |
---|---|---|
I | ||
II | ||
III | sine proliferatione vasculari et necrosi | |
IV | cum proliferatione vasculari vel necrosi |
Astrocytoma pilocyticum (WHO gradus I)
recensereAstrocytoma pilocyticum sive astrocytoma pilocyticum iuvenile vel astrocytoma cerebellare cysticum est tumor cerebri infantium et adulescentium. Imprimis in trunco cerebri et cerebello locatum invenitur.
Xanthoastrocytoma pleomorphicum (WHO gradus II)
recensereXanthoastrocytoma pleomorphicum imprimis infantibus et adulescentibus (circiter 12 annorum natibus) invadit. Situs tumoris praecipue supra tentorium cerebelli invenitur. Sub microscopio multae mitoses observantur. Coartatio structuram aliarum cerebri occurrere possunt, ergo resectio tumoris temptatur.
Astrocytoma anaplasticum (WHO graduum III-IV)
recensereUt astrocytomata quarti gradus enim, astrocytoma anaplasticum quoque gliomatibus altissimorum graduum attribuuntur. Numerus et atypiarum et cellularum et mitosum atrocytomatibus secundi gradus altior est, non observantur quidem necrosis et proliferatio vascularis quarti gradus. Therapiae ex resectione neurochirurgica, radio- et chemotherapia (imprimis cum Temozolomido) consistunt.
Glioblastoma multiforme (WHO gradus IV)
recensereGlioblastoma multiforme tumor malignissimus cerebri videtur. Initio symptomata indistincta et tenuia sunt, sed in cursu dolor capitis, nausea, symptomata apoplexiae similia oriuntur. Tractationes difficillissime sunt, et chemotherapeuticae (imprimis cum Temozolomido) et neurochirurgicae adhibentur.
Systema gradiens secundum WHO 2016
recensereGrex astrocytomatum | Astrocytoma | Subtypi |
---|---|---|
Tumores astrocytici diffusi et oligodendrogliales |
|
|
|
| |
|
adhuc ignoti | |
|
adhuc ignoti | |
| ||
|
| |
|
| |
|
adhuc ignoti | |
|
adhuc ignoti | |
Alii tumores astrocytici |
|
adhuc ignoti |
Notae
recensere- ↑ Louis D. N., Perry A., Reifenberger G., von Deimling A., Figarella-Branger D., Cavenee W. K., Ohgaki H., Wiestler O. D., Kleihues P., Ellison D. W. (2016). "The 2016 World Health Organization Classification of Tumors of the Central Nervous System: a summary". Acta neuropathologica 131 (6): 803-20
- ↑ Komori T. (2017). "The 2016 WHO Classification of Tumours of the Central Nervous System: The Major Points of Revision". Neurologia medico-chirurgica 57 (7): 301-11