Aperire sectionem principem
Esperanto-Asocio de Irlando Hiberniam totam comprehendit et repraesentat, et septentrionem et meridiem

Associatio Esperantica Hiberniae (Esperantice: Esperanto-Asocio de Irlando/EAI, Hibernice: Cumann Esperanto na hÉireann, Anglice: Esperanto Association of Ireland) Hiberniae officialis esperantistarum sodalitas est uniens Hiberniam utramque. Cooperationes artae ex anno 1970 fiunt cum Universali Societate Esperantica/UEA.

HistoriaRecensere

Grex esperantistarum primus convenit Dublini inde ab anno 1905 cui nomen Grupo Esperantista Dublino. Anno 1907 fundata est associatio Esperantica praeside E.E. Fournier d’Albe. In praesidio sedebat etiam Iosephus M. Plunkett qui cum sex collegis anno 1916 proclamationem de Hibernica Republica erigenda subscripserat. Primo bello mundano vita Esperantica viva quasi in sopore fuit. Postea Manfred Douglas Dublinensium scriba operam revivificationis assumpsit. Anno 1925 facta est restructio. Annis inter 1925 et 1930 emolumentum sodalicium felix progressum est. Cursus, conventiculos, praelectiones instituerunt. Periodicum quoque habebant cui titulus "Irlanda Esperantisto", quo tempore sectio Esperantica instaurata est apud Societatem linguarum recentium. Ibi praeconia multa pro Esperanticis facere fas erat.

Anno 1927 officialis Lorcán Ó hUiginn membrum associationis factum est, mox et eius praeses honorarius et legatus Hiberniae in conventibus internationalibus. Commentarios duos edi iussit, "La Kolombo" et "Irlando Vokas"; eodem tempore catholici esperantistae multum agebant. Neutrales esperantistae et catholici (congregati apud Irlanda Ligo de Katolikaj Esperantistoj/ILKE) amicaliter et iugiter pro re bona operam dabant. Annos inter 1934 et 1935 illos Liam Kirk aetatem auream appellavit, ubi labor linguisticus efficax et iucunditas communis inter esperantistas culta feliciter coibant.

In Ballina esperantista iuvenis Liam Ó Cuirc circulum condidit et scientiam de Esperanticis divulgavit. Nemo dubitaverit quin circulus iste totius Europae maxime occidentalis fuisset. Liam secretarius et praeses Associationis Esperanticae Hibernicae creatus est. Secundum bellum mundanum ligamenta cum Europa rupit labore nationali pergente. Anno 1953 multi tirones cursibus in associationis domu habitis interfuerunt. Anno 1969 congressum communem celebraverunt esperantistae Hiberniae et Britanniae Maioris, quem hospites nationum XIII gaudio magno frequentaverunt.

Nomen novum aetati novaeRecensere

Anno 1970 nova reorganizatio facta est; nomen quoque mutaverunt - itaque Irlanda Esperanto-Asocio fiebat Esperanto-Asocio de Irlando. Arcarius et posterior praesidens fuit Christophorus Fettes, Marci Fettes avunculus.

Progressus usque annum 2000 sat felix fuit numero membrorum vix crescente. Anno 1989, post Universalem congressum Bristelmestunae celebratum ad conventum alterum Dublinum vocaverunt, quam petitionem haud pauci exaudiverunt.

Peregrinorum multitudo in Hibernia aucta est oeconomia florente. Quorum nonnulli ideam transnationalem Esperanticam diligunt, ut motio Hibernorum esperantistarum magis magisque internationalis fiat. Velut ubique etiam in Hibernia interrete partes gravissimas in rebus Esperanticis agit agetque.

Nexus externiRecensere