Assaon
Assaon (Graece Ἀσσάων) in mythologia Graeca Niobae pater est.
Secundum Parthenium, Xanthus Lydius, Neanthes Cyzicenus et Simmias Rhodius de Assaone fabulam narraverunt. Niobe non Tantali filia et Amphionis uxor, sed Assaonis filia et Philotti uxor fuit; septem filios totidemque filias habuit et Latonam obiurgabat se liberis feliciorem esse glorians. Dea irata Philottus in venatu periit, Assaon autem amore filiae incensus est; illa repudiante liberos eius ad convivium invitaverat omnesque incendit; Niobe dolens de saxis se deiecit et Assaon etiam se interfecit.
Fontes
recensere- Parthenius, Narrationes amatoriae 33