Simmias (interdum Simias) Rhodius (Graece Σιμμίας ὁ Ῥόδιος), qui saeculo IV a.C.n. exeunte vel III ineunte floruit, fuit poeta et grammaticus Graecus.

Wikidata Simmias Rhodius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 300 a.C.n.; Rhodus
Obitus: 250 a.C.n.;
Alae Amoris Simmiae ex editione Fortunii Liceti. 1640

Secundum Sudam, Glossarum libros tres composuit et carminum variorum libris quattuor. Ex Athenaeo et Stephano Byzantino nota sunt carmina deperdita de Gorgone, de Apolline et de mensium (quod Fastorum Ovidii exemplar dare poterant). In Anthologia Graeca epigrammata elegiaca servata sunt et tria carmina, ut dicam, figurata, quorum textus figura rem descriptam imitatur; haec sunt Amoris alae, Securis et Ovum hirundinis. Securis et Amoris alae choriambis pedum numero variabili cum clausula amphibrachica composita sunt.

Meleager Gadarensis in Corona sua, ubi quinquaginta poetas Graecos plantis assimilat. Simmiam ut pyrum describit.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie •