Sanctus Artemon Laodicensis (Graece Ἀρτέμων τῆς Λαοδικείας) est martyr Christianus, anno 303 aut 305 occisus.

Wikidata Artemon Laodicensis
Res apud Vicidata repertae:
Artemon Laodicensis: imago
Artemon Laodicensis: imago
Nativitas: 3. saeculum; Laodicea ad Lycum
Obitus: 305;

Memoria

Sanctus (feriae die 8 Octobris)

Incertum est, utrum in Laodicea Phrygiae an Syriae in familia Christiana, ut vitae eius narrant, natus sit. Sedecim annos natus in ecclesia laborare incepit, annos XXVIII diaconus factus est et post etiam annos XXVIII presbyterus. Iam LXXVII annos vixerat, cum Diocletianus imperavit, ut omnes Christiani hostias immolarent, et in regionem Artemonis legatum Patricium misit, qui sollemnitates magnas deis paganis faceret. Quo cognito Sisinnius, episcopus Cyzicenus, ad Artemonem venit; ambo in templum Dianae noctu subierunt et simulacra deorum perculerunt templumque incenserunt, postea acriter Christianos monebant, ne hostias mactarent. Patricius, cum advenisset et omnia cognovisset, cum militibus ad ecclesiam profectus est, sed febris repentina eum inhibuit; cum remedia omnia iuvare non potuissent, in Christum credere pollicitus est et sola prece Sisinnii sanatus est; nam eum reliquit, sed dolosus alios Christianos persequi perseverabat.

 
Cervus sancti Artemonis in insigni Orbii urbis

Artemon Patricio in via obvius factus est cum sex onagris et duo cervis; Patricio roganti, quomodo feris persuadere posset, Artemon respondit, ut omne animal nomini Christi pareret. Patricius eum cepit et in Caesaream ducit; feras autem Artemon ad Sisinnium misit et ibi cervorum uni Dominus donum orationis dedit, ut Sisinnio narraret, quod Artemoni evenisset. Patricius in Caesarea Artemonem Aesculapio immolare cogebat in templo, quo multi serpentes tam venenosae habitabant, ut sacerdotes Aesculapii nunquam nisi sacris factis intus intrarent; sed Artemon cum nomine Christi sine metu intravit et omnes angues post se ducens egressus est. Pagani fugae se mandaverunt, sed Artemon eos vocavit et omnes serpentes uno flatu necavit. Vitalius sacerdos Aesculapii et multi alii se baptizare velle dixerunt. Patricius autem Artemonem in tormenta misit; eo tempore cervus a Sisinnio revertit et vulnera Artemonis lambebat. Iterum dono orationis a Domino accepto, Patricium accusavit et perniciem ociorem ei praedicavit. Cum Patricius Artemonem in aëneum cum pice fervente proicere iussisset, duo angeli specie aquilarum induti Patricium ipsum in picem coniecerunt, Artemon autem Vitalium et permultos alios baptizavit.

Postea alii pagani in Balbine vel Bule quadam urbe, ubi Artemon Euangelium praedicabat, eum decollaverunt.

Memoria Artemonis ab Ecclesia Orthodoxa Russica die 8 Octobris colitur, a Graeca die 12 Martis et 25 Aprilis. Cervus sancti Artemonis in insigni Orbii urbis Russiae pictus est.

Nexus externi

recensere