Armavirum (Russia)
urbs Russiae
Armavirum[1] (Russice Армавир, Adygeice Ермэлхьабл, i.e. vicus Armenicus, Armenopolis) est urbs in territorio Catharinodoriano Russiae sita. Ad Hypanim fluvium in ostio Urup accolae eius sub montibus Caucasi Maioris stat. 187 215 incolarum anno 2021 habet.
Res apud Vicidata repertae:

Civitas: Russia
Locus: 45°0′0″N 41°7′0″E
Numerus incolarum: 185 356
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Locus: 45°0′0″N 41°7′0″E
Numerus incolarum: 185 356
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Municipal Formation of the City of Armavir, Territorium Crasnodarianum, Q4069537, Labinskiy Otdel
Geographia
Superficies: 280 chiliometrum quadratum
Vide etiam paginam discretivam: Armavirum (discretiva).

Historia
recensereAnno 1839 Armeni, qui Caucasum septentrionalem incolebant, praesidium Imperii Russici poscentes, hic vicum condiderunt, qui vicus Armenicus[2] nuncupabatur. Armaviri, antiqui Armeniae capitis, nomen vico anno 1876 datum est. Anno 1875 ferrivia trans Armavirum constructa est et Armavirum crescens anno 1914 in numerum urbium inclusum est. Saeculo XX fabricae multae Armaviro aedificatae sunt; industrialis urbs est. Armeni nunc 8% incolarum Armaviri sunt.
Notae
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 45°0′0″N 41°7′0″E • GeoNames • Facebook Places • Большая российская энциклопедия |