Armandus de Caulaincourt
Armandus Augustinus Ludovicus de Caulaincourt (natus die 9 Decembris 1772 Caulaincourt, mortuus die 19 Februarii 1827 Lutetiae) miles atque politicus Francicus fuit.
Vita
recensereCum anno 1787 militiam sumpsisset in expeditione anni 1800 facta se centurionem optimum praebuit. Postquam in Russia Alexander I imperator coronatus est ei Petropolim eundum erat. In patriam reversus Napoleonis adiunctus vicarius alter creatus est. Anno 1805, Napoleone non iam primo consule sed imperatore, ipse generalis legionis nominatus est et nobilis Vicetiae dux.
Unde semper in Napoleonis propinquitate fuisse videtur. Anno 1807 legatus Petropolitanus procalmatus est; quadrennio post sponte sua exercitum repetivit et Belli Patrii socius fuit. Identidem autem Napoleonis iussa criticans se officiis publicis retenebat. Anno 1813 ei mandatum est, ut solemni more Paszowice in Silesia Inferiore indutias iniret. Conventui Pragensi et - tamquam minister rerum externarum - congressui Castilloni anno 1814 habito adfuit. Tum numquam Napoleonis opinionis voluntatisve perfidus factus est et patravit ut illi Ilvae potestas maneret.
Caulaincourt, postquam Ludovicus XIII imperator factus est, Lutetiam relinquere debuit. Quoniam monarchiae fautores fanatici eum persequebantur in rus se conferre decuit.
Annis inter 1837 et 1840 memoriae eius editae sunt Souvenirs du duc de Vicence.
Filius primus senator factus est, frater Augustinus Ioannes Gabriel anno 1812 Vorotuni mortem occubuit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Armandus de Caulaincourt spectant. |