Arituneus Mizuno
Arituneus Mizuno, vulgo Aritsune Mizuno[1][2], Kiotensis, fuit professor Universitatis Kiotensis in Iaponia atque poeta latinus. Natus est Oita in urbe insulae Kyushu die 24 Octobris 1928, vita defunctus anno 2008 [3]. Discipulus erat Saburō Takada, celebri professoris Latinistae. Poeta latinus est et cum, ut opinatur, Aeneis Vergiliana non omnino perfecta est editionem emendatam et opinione sua elegantiorem in lucem prodiit, iam primum librum emendatum edidit.
Vergilius emendatus
recensereDamus hic exemplar Aeneidis ab Arituneo emendatae. Lector iudicet ipse an versio Aritunei melius sonet quam Vergilii.
- Arma virumque cano, Phrygiae qui primus ab oris
- Italiam fato profugus Laviniaque venit
- litora, quique nimis terra iactatus et alto
- vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,
- multaque passus erat bello, dum conderet urbem
- inferretque deos Latio: genus unde Latinum
- Albanique patres, altae quoque moenia Romae.
Eius scripta latina
recensere- 1987: "Taciturnitas" in Melissa, n° 16, anno 1987, p. 14.
- 1988: Aeneidos liber primus emendatus, Kioti, 1988.
- 1988: "Ex Iaponia poemata...VER", in Melissa, n° 22, anno 1988, p. 12.
- 1989: "Poema latinum ex Iaponia missum. PAX", in Melissa, n° 28, anno 1989, p. 10.
- 1990: "Poesis latina ex Iaponia: 'Quies inaudita' ", in Melissa, n° 34, anno 1990, p. 5.
- 1991: "Carmina Galliambica" (cecinit Arituneus Mizuno, ennaravit Theodoricus Sacré), in Melissa, n° 40, anno 1991, p.7.
- 1992: "Libertas" (carmen), in Melissa, n° 49, anno 1992, p. 14.
- 1993: "Lesbis" (Carmen), in Melissa, anno 1993, p. 6.
- 1993: Anima odarum classicarum, 1993.
- 1995: "Allegorice", in Melissa, n° 64, anno 195, p. 12.
- 1996: "Iaponica Musa", in Melissa, n° 70, anno 1996, p. 11.
- 1996: "Hebrus alter", in Melissa, n° 70, anno 1996, p. 11.
- 1997: "Valedictio (?)" (carmen), in Melissa, n° 76, anno 1997, p. 14.
- 1997: "Mos modusque", in Melissa, n° 82, anno 1998, p. 13.
Notae
recensere- ↑ http://id.ndl.go.jp/auth/ndlna/00350296
- ↑ http://ci.nii.ac.jp/author/DA01220396?l=en
- ↑ Nota apud Bibliothecam nationalem Diète]
Nexus externi
recensere- Arituneus Mizuno orationes latinas habens. Introducit Diana Licoppe et explanat Gaius Licoppe.