Arituneus Mizuno, vulgo Aritsune Mizuno[1][2], Kiotensis, fuit professor Universitatis Kiotensis in Iaponia atque poeta latinus. Natus est Oita in urbe insulae Kyushu die 24 Octobris 1928, vita defunctus anno 2008 [3]. Discipulus erat Saburō Takada, celebri professoris Latinistae. Poeta latinus est et cum, ut opinatur, Aeneis Vergiliana non omnino perfecta est editionem emendatam et opinione sua elegantiorem in lucem prodiit, iam primum librum emendatum edidit.

Wikidata Arituneus Mizuno
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Octobris 1928; Ōita
Obitus: 2008;
Patria: Iaponia, Empire of Japan

Vergilius emendatus

recensere

Damus hic exemplar Aeneidis ab Arituneo emendatae. Lector iudicet ipse an versio Aritunei melius sonet quam Vergilii.

Arma virumque cano, Phrygiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Laviniaque venit
litora, quique nimis terra iactatus et alto
vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,
multaque passus erat bello, dum conderet urbem
inferretque deos Latio: genus unde Latinum
Albanique patres, altae quoque moenia Romae.

Eius scripta latina

recensere
  • 1987: "Taciturnitas" in Melissa, n° 16, anno 1987, p. 14.
  • 1988: Aeneidos liber primus emendatus, Kioti, 1988.
  • 1988: "Ex Iaponia poemata...VER", in Melissa, n° 22, anno 1988, p. 12.
  • 1989: "Poema latinum ex Iaponia missum. PAX", in Melissa, n° 28, anno 1989, p. 10.
  • 1990: "Poesis latina ex Iaponia: 'Quies inaudita' ", in Melissa, n° 34, anno 1990, p. 5.
  • 1991: "Carmina Galliambica" (cecinit Arituneus Mizuno, ennaravit Theodoricus Sacré), in Melissa, n° 40, anno 1991, p.7.
  • 1992: "Libertas" (carmen), in Melissa, n° 49, anno 1992, p. 14.
  • 1993: "Lesbis" (Carmen), in Melissa, anno 1993, p. 6.
  • 1993: Anima odarum classicarum, 1993.
  • 1995: "Allegorice", in Melissa, n° 64, anno 195, p. 12.
  • 1996: "Iaponica Musa", in Melissa, n° 70, anno 1996, p. 11.
  • 1996: "Hebrus alter", in Melissa, n° 70, anno 1996, p. 11.
  • 1997: "Valedictio (?)" (carmen), in Melissa, n° 76, anno 1997, p. 14.
  • 1997: "Mos modusque", in Melissa, n° 82, anno 1998, p. 13.

Nexus externi

recensere