Arcturus sive Alpha Boötis (α Boo), magnitudine apparente –0.05, a systemate stellari nostro 36.7 annis luce mensis distante, est stella constellationis Bootis et stellarum omnium splendidissimarum quarta.

Arcturus (α Boo)
Locus Arcturi
Locus Arcturi
Data observationis


(epocha J2000.0)

Ascensio recta 14h 15m 39.7s
Declinatio +19° 10′ 56″
Constellatio Bootes
Magnitudo apparens −0.04
Magnitudo absoluta −0.30 ± 0.02
Distantia 36.7 ± 0.3 alm
Classis spectralis K1.5IIIFe-0.5

Motio propria

recensere

Edmundus Halley motionem propriam stellarum quae fixae dicebantur primus anno 1718 invenit, observationibus sui ipsius cum adnotationibus libri Almagest Claudii Ptolemaei collatis. Stellas splendidiores Aldebaran Siriumque et praesertim Arcturum multo a locis priscis distantes rettulit. Re vera Aldebaran non minus quam 2 arcsecundis per annum moveri videtur.

In cultura

recensere

Arcturus, Havaiano nomine Hōkūleʻa ('Stella gaudii'), est stella zenithi Insularum Havaianarum, quarum latitudinem in nocturno aestatis caelo monstrat. Ex anno 1976, Hōkūle‘a, traditionalis Societatis Navigationis Polynesiae navis, Oceanum Pacificum, caelesti Arcturi loco sine instrumentis navigationis utendo, saepe transiit.

Nexus externi

recensere
  Data astronomica: "* alf Boo" apud SIMBAD. "01115" apud ARICNS.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Arcturum spectant.


 

Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!