Aperire sectionem principem

Aldebaran sive Alpha Tauri (α Tau) est stella constellationis Tauri splendidissima; est etiam inter stellas totius caeli splendidissimas tredecima.

Motio propriaRecensere

Edmundus Halley motionem propriam stellarum quae fixae dicebantur primus anno 1718 invenit, observationibus sui ipsius cum adnotationibus libri Almagest Claudii Ptolemaei collatis et cum occultatione lunari stellae Aldebaran anno 509 Athenis curiose observata. Stellas splendidiores Aldebaran, Arcturum, Sirium multo a locis priscis distantes rettulit. Re vera Aldebaran non minus quam 7 arcsecundis a loco antiquo remota est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aldebaran spectant.
  Data astronomica: "* alf Tau" apud SIMBAD. "00382" apud ARICNS.


  Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!