Archidux est nobilitatis titulus domui Habsburgensi proprius.

Parvum insigne Austriae, 1512
Privilegium Maius. Frontispicium, exemplar imperatoris Maximiliani I.

Archidux a 1453-1918 erat titulus Austriam regentium (Archidux Austriae), et a 1806 titulus imperatoris Austriae et omnium principum domus Habsurgensis sive Habsurgensis-Lotharingiensis.

Creatio tituli

recensere

Bulla Aurea imperatoris Caroli IV (anno 1376), quales principes imperatorem deligerent, constitutum est. Cum Austria praeterita esset, Rudolphus IV dux Austriae litteras, quae nomine Privilegii maioris notae sunt, fingi iussit, quibus sibi titulum Archiducis attribuit, ut Prinicpibus Electoribus honore adaequaretur. Etsi Carolus IV approbationem recusavit, Habsburgi titulo usque ad annum 1918 utebantur. Imperator Fridericus III anno 1453 titulum sibi ipsi confirmavit, ut ius ratum fieret.

Usus tituli usque ad hunc diem

recensere

Austria (i.e. Austria Superior et Austria Inferior) usque ad annum 1918 archiducatus permanebat. Anno 1804 titulus Imperium Austriae universas terras domus Habsburgensis complectens creatus est, cui archiducatus subditus erat. Nihilominus archiducis titulus magni momenti permanebat. Omni principi Habsburgensi hic titulus a die nativitatis contigit. Etiam Gens Burbonia, quae post Bellum de successione Hispanica in Hispania regebat, omnibus titulis Habsburgorum ultra utebatur, ut etiam archiduces Austriae (Hispanice: Archiduque de Austria) appellarentur. Filii sive filiae domus Habsburgensis usque ad hunc diem se archiduces sive archiducissas vocant, filii sive filiae e matrimoniis morganaticis nati autem comites sive comitissas de Habsburgo.

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  • "Erzherzog" apud AEIOU (Theodisce)
Tituli nobilitatis: series paginarum brevium
 
Corona Sancti Eduardi

ImperatorRexRex vicariusArchiduxMagnus duxDuxMagnus PrincepsPrinceps ElectorPrincepsKnezusIarlusMarchioComesGrafioVicecomesBaroEquesFidalgusNobilisDominus