Arcesilas
Arcesilas (Graece Ἀρκεσίλας sive Ἀρκεσίλαος) fuit philosophus Graecus Pitanae anno fere 315 a.C.n. natus. Athenis vixit in Academia Platonis scholarchae munere functus, quo in munere Academiam ad scepticismum versus derexit. Ibidem anno fere 240 a.C.n. mortuus est.
De vita
recensereArcesilas anno 315 aut 316 a.C.n. natus est Pitanae in oppido Aeolico familia locupleti. Nondum adultus erat, cum pater eius Seuthes mortuus est. Itaque in tutelam Moerae fratris eodem patre nati traditus est. In patria urbe Autolyco Pitaneo astronomo et mathematico usus est praeceptore. Moeras Arcesilam arte dicendi erudire voluit, cum iuvenis ipse philosophiae faveret. Itaque adiuvante Pylade fratre eadem matre nato eo consilio per Chium Athenas transvectus[1] primum ad Theophrastum aliosque paucos adiit magistros Athenienses, qui eum docerent, donec invito Theophrasto in Academiam Platonis ingressus Crantorem philosophum audire coepit. Crantor autem amore Arcesilae captus hunc petivit, ut secum ut coniunx habitaret.[2] Cum Crantor anno circiter 275 a.C.n. mortuus esset, Arcesilas huius opera edenda curavit. Postea Polemonem scholarcham et Cratem) audivit. Crate mortuo mediis annis 260 Arcesilas Academiae praefectus est.
Arcesilas, quippe qui vi persuadendi et facultate argumentandi excelleret, multos sibi attraxit discipulos, quamquam etiam vituperator et ridicularius habebatur. Cogitatione clara acerrimaque, dicendi et docendi arte nec non facetiis fere omnium adprobationem consecutus est, sed erant qui eum gloriae avidum putarent. Etiam discipulos suos hortabatur, ut alios quoque extra Academiam praeceptores audirent. Etsi in multis rebus in contrarias sententias distraharetur, tamen in sectatores alienarum scholarum benigno animo erat nec contentiones dissensionesque publicas cum adversariis philosophicis facere permisit discipulis.
Notae
recensere- ↑ Diogenes Laertius 4.43.
- ↑ Diogenes Laertius 4.29.
Bibliographia
recensere- von Arnim, H. (1895) Arkesilaos 19, RE 2: 1164-1168.
- Dorandi, Tiziano (1991) Ricerche sulla cronologia dei filosofi ellenistici. Teubner.
- Gallo, Italo (1981) Teatro ellenistico minore. Edizioni dell'Ateneo.
- Ioppolo, Anna Maria (2013) « Elenchos » socratico e genesi della strategia argomentativa dell'Accademia scettica. Argument und literarische Form in antiker Philosophie, ed. Michael Erler & Jan Erik Hessler, 355-369. Walter de Gruyter.
- Long, Anthony A. (1986) Diogenes Laertius, Life of Arcesilaus, Elenchos 7: 429–449.
- Mette H. J. (1984) Zwei Akamediker heute. Krantor von Soloi und Arkesilaos von Pitane. Lustrum 26: 7-94.
- von der Muehll, P. (1955) Die Gedichte des Philosophen Arkesilaos. Studi in onore di U. E. Paoli, 717-724. Le Monnier.