Appellatio Sinica
Appellatio[1] (Sinica littera 號[2]) est agnomen sive pseudonymum, quod apud Sinas aliasque Asiae quae ad orientem vergit gentes vir artibus peritus ipse sibi attribuit. Differt enim ea a cognomento, ut hoc a parentibus fere nominatum omnesque ad adultos virilis sexus pertinet, illa autem nec ab alio neque universalis, sed eruditis modo et clarissimis est attributa.
Notae
recensere- ↑ P. Angelus Zottoli, Cursus litteraturae Sinicae neo-missionariis accomodatus. p. XIV: "蘇軾, [...] appellatione 東坡居士."
- ↑ Sonus Mandarinice hào, Cantonice hou6, Fochienice hō, Coreanice ho, Iaponice gō, Vietnamice hiệu.