Apollonius Molon
Apollonius Molon[1] (Graece Ἀπολλώνιος ὁ τοῦ Μόλωνος[2] et Ἀπολλώνιος ὁ Μόλων[3]) fuit iuris consultus, grammaticus et in primis rhetor Graecus, qui saeculo primo a.C.n. Rhodi floruit. Molo[4] — quo nomine etiam appellabatur[5] — Alabandae in Cariae urbe natus erat.
De vita
recensereApollonius Molon a puero ad rhetoris officium adspirabat Menecle, rhetore Alabandensi, usus doctore. Finitis studiis Rhodum in insulam propinquam migravit, quae tum celeberrima rhetoricae, grammaticae et philosophiae sedes erat. Ibi artem rhetoricam docere coepit. Inter suos discipulos numerabat Gaium Iulium Caesarem et Marcum Tullium Ciceronem.[6]
Etiam Romam visitavit Molo, primum anno 87. Qua re occupatus tunc Romae versaretur, nemo pro certo scit, sed satis constat ei nihil fuisse cum Rhodiorum legatione, quae eodem anno Romam venit.[7] Anno 81 Molo ipse legatus denuo Romam venit, et quia Latine nesciebat, a senatu privilegium Graece sine interprete loquendi habuit.[8] Legatus enim ad senatum venit de Rhodiorum praemiis,[9] id est, de compensatione damnorum, quae Rhodii ex bello Mithridatico passi Romanos sibi debere censebant. Praeter legati munera Molo etiam artem oratoriam docebat. Cicero, qui expedite Graece loquebatur, tunc eum audiebat.[10]
Beneficio Molonis schola rhetorum Rhodia apud studiosos maagna gratia valebat. Etiam Cicero denuo anno 78 Molonem adplicavit, quod mores suos oratorios emendare vellet.[11] Alii noti Molonis auditores fuerunt Gaius Julius Caesar (anno 76),[12] Marcus Favonius (annis 60, ut videtur)[13] et Titus Torquatus Titi filius, qui "plus facultatis habuit ad dicendum quam voluntatis."[14]
Quibus de rebus scripserit
recensereMolonem complures libros artem rhetoricam tractantes scripsisse cognovimus,[15] inter quos librum de ornamentis rhetoricis disserentem.[16] Etiam orationes suas ad usum discipulorum edidisse, neque grammaticam quidem praeterisse videtur. Satis enim compertum habemus Molonem Homerum tractasse commentario, qui cum observationes rhetoricas tum explanationes allegoricas complectebatur,[17] quarum specimen a Porphyrio, philosopho neoplatonico, datum est ex nono carmine Iliadis.[18] Molo etiam adversus philosophos scripsit. Quid illo libro contineretur, parum compertum habemus, sed credi potest eum philosophorum maximos, sicut Socratem et Platonem, reprehendisse.[19]
Multis philologis persuasum est Molonem libellum contumeliosum in Iudaeos scripsisse,[20] sed hoc parum certum est. Quae omnia de hac re scimus, Iosephus libello Contra Apionem[21] inscripto narravit, nec scimus, qua ex causa dixerit Molonem in Iudaeos invectum esse. Itaque sunt qui arbitrentur Iosephum voluisse Molonem denigrare, quem ceteroqui infamare cupere videtur.[22] Praeterea sunt qui putent Molonem non in Iudaeos invectum esse sed potius in Posidonium, philosophum Stoicum, quem sibi aequalem Rhodi vigentem aemulabatur.[23] Fortasse Molo gallus in sterquilinio esse voluit: cum Posidonius se sapientiam et ingenium Iudaeorum admirari dixit, Molo ne unum quidem inventum ab istis barbaris factum esse respondit.[24] Prout invectiones Moloniae ad Posidonium pertinebant, fieri potest, ut non in Iudaeos sed in philosophos odium suum hoc modo patefaceret.
De Molone oratore et praeceptore
recensereIn docendo Molo praecipuam operam declamationibus (sive μελέταις) dabat, ut oratores adfectus auditorum movere et moderari discerent. Id quidem agebat, ut ex elocutione omnia amputaret quae auditorum animis movendis non prodessent. Ex Molonis ipsius orationibus unam cognovimus in Caunios (κατὰ Καυνίων) habitam, qua effectum est, ut Caunus, quod oppidum se ex Rhodiorum dicione expedierat, Romanis adnuentibus denuo Rhodiis subiceretur.[25] Alteram orationem de Rhodiorum praemiis anno 81 habuit.[26] Molo id genus elocutione oratoria utebatur, quod genus Rhodium appellabatur.[27] Quod a genere Asiatico differebat Meneclis, praeceptoris eius, qui sententiosae et argutae dictioni favebat.[28]
Notae
recensere- ↑ Quint. inst. 3.1.16.
- ↑ Plut., Cicero 4.
- ↑ Iosephus, contra Apionem 2.145.
- ↑ Quae de hoc homine sui temporis claro cognovimus pauca et exigua apud Brzoska (1895) et Bar-Kochva (2010: 471-477) inveniuntur.
- ↑ Val.Max. 2.2.3.
- ↑ Plut., Caesar 3.1, Cicero 4.5-6; Suetonius, Divus Iulius 4.
- ↑ Bar-Kochva (2010: 477).
- ↑ Val.Max., Mem. 2.2.3.
- ↑ Cicero, Brutus 312.
- ↑ Cicero, Brutus 307 ja 312; Quint. Inst. 12.6.7.
- ↑ Cic., Brutus 316; Quintilianus, Inst. 12.6.7; Plut., Cic. 4.
- ↑ Suetonius, Caes. 4; Plut., Caes. 3.
- ↑ Cic., Epistulae ad Atticum 2.1.9.
- ↑ Cic., Brutus 245.
- ↑ Quint., inst. 3.1.16.
- ↑ Phoebammon, De figuris 1.44. Brzoska (1895: 142).
- ↑ Bar-Kochva (2010: 475).
- ↑ Porph., quaestionum Homericarum ad Iliadem pertinentium reliquiae 1.126-127 Schrader; Bar-Kochva (2010: 474 n. 12) summarium satis bonum praebet.
- ↑ Cic., de or. 1.75; Scholia in Aristophanem 1.3.1: Scholia vetera in Nubes 144; Diogenes Laertius vitae philosophorum 3.34. Bar-Kochva (2010: 475).
- ↑ Eusebius, Praeparatio evangelica 9.19.1-3. Feldman (1998: xv, 106, 121, 230, etc.).
- ↑ II.16 et 79 et 145-148 et 236.
- ↑ Bar-Kochva (2010: 473).
- ↑ Bar-Kochva (2010: 477).
- ↑ Bar-Kochva (2010: 497-501).
- ↑ Strabo, Geogr. 14.2.3.
- ↑ Cic., Brutus 312. Bar-Kochva (2010: 474).
- ↑ Quint., Inst. 12.10.18.
- ↑ Cic., Brut. 325. Brzoska (1895: 142).
Bibliographia
recensereFragmenta
recensere- Carolus Mullerus, Fragmenta historicorum Graecorum (1841–1872) tomi quinque (1 2 3 4 5/I-II). Lutetiae: Didot. vol. 3 pp. 207, 213 [Textus fragmenti] (Graece, Latine)
- Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 728 [Textus fragmenti] (Graece)
Investigationes
recensere- Bar-Kochva, Bezalel (2010) The image of the Jews in Greek literature: the Hellenistic period. Berkeley (California): University of California Press. (Hellenistic culture and society, 51.)
- Bruwaene, M. van den (1958) Cicero's leerjaar op Rhodos. Hermeneus 30: 65-71.
- Brzoska, Julius (1895) Apollonios (#85). RE II 1: 141-144.
- Davies, J.C. (1968) Molon's influence on Cicero. Classical Quarterly 18: 303-314.
- Falco, A. (1982) Alcune osservazioni sulla iuuenilis redundantia di Cicerone. Bollettino di Studi Latini 12: 223-228.
- Feldman, Louis H. (1998) Josephus's Interpretation of the Bible. Berkeley & Los Angeles: University of California Press.
- Gärtner, Hans (1979) Molon (2). Der Klaine Pauly, Band 3: 1400.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |