Vide etiam paginam discretivam: Apollodorus.

Apollodorus Damascenus fuit architectus qui pro imperatore Traiano magna aedificia construxit et de architectura in lingua Graeca scripsit.

Forum Traianum in pictura Pierers Konversationslexikon anno 1891 reconstructum

De Apollodoro Traiani architecto haec tantum scimus. Procopius "Apollodorum Damascenum" pontem trans Danubium inter Pontes et Drobetam pro Traiano construxisse adseverat, et de ponte librum conscripsisse.[1] Historia Augusta architectum Apollodorum dixit pro Hadriano Colossum e situ templi Veneris et Romae removisse.[2] Cassius Dio pontem Danubianum admiravit et plene descripsit, sed, si nomen constructoris dedit, ea res e textu ab epitomatore reiecta est; Dio autem Apollodorum aedificatorem Fori Traiani, Odei, Gymnasii appellat et de disputationibus eius cum Hadriano disserit, qui valde iratus architectum poenae mortis damnavit.[3]

Liber de ponte ab Apollodoro scriptus tempore Procopii etiam superfuit sed hodie deperditus est. Exstat autem liber Πολιορκητικά ("Poliorcetica" sive "De machinis bellicis"), Apollodoro tributus et (secundum scriptorem quemdam Byzantinum) imperatore Hadriano ab auctore dicatus.

  1. Procopius, De aedificiis 4.6.13.
  2. Historia Augusta "Hadrianus" (vita Aelio Spartiano adscripta) 19.9-13.
  3. Cassius Dio, Historia Romana 69.4.1-5. An Columna Traiana ab Apollodoro erecta sit non liquet.

Bibliographia

recensere
  • William L. MacDonald, The Architecture of the Roman Empire: an introductory study. 2a ed. New Haven, 1982
  • P. H. Blyth, "Apollodorus of Damascus and the Poliorcetica" in Greek, Roman and Byzantine Studies vol. 33 (1992) pp. 127-155
  • Frank Lepper, Sheppard Frere, Trajan's Column (Glevi: Alan Sutton, 1988. ISBN 0-86299-467-5) pp. 187-193
  • R. T. Ridley, "The Fate of an Architect: Apollodoros of Damascus" in Athenaeum vol. 67 (1989) pp. 551-565

Nexus externi

recensere
  • De Apollodoro apud Encyclopædiam Romanam (Anglice)