Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Antonius Delvig
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Delvig: imago
Nativitas: 6 Augusti 1798; Moscua
Obitus: 14 Ianuarii 1831; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: diurnarius, Poëta, Interpres, Scriptor

Familia

Genitores: Anton Antonovich Delwig;
Coniunx: Q28944118

Memoria

Sepultura: Tikhvin Cemetery

Antonius Antonii f. Delvig vel Delvigius[1] (Russice Антон Антонович Дельвиг, natus die 17 Augusti 1798 et mortuus die 26 Ianuarii 1831) est poëta et diurnarius Russicus.

VitaRecensere

Mosquae natus est in familia originis Germanicae, de baronibus e guberniis Balticis defluente. Sed ipse iam linguam Germanicam nesciebat. Anno 1811 in Lycaeum in oppido Tzarskoe Selo (Russice Царское Село) ingressus est, ubi cum Alexandro Puškin studebat. Amici facti sunt multaque carmina Puškinii Delvigo dedicata sunt. Cum Delvigio et Puškinio etiam Gulielmus Küchelbecker in Lycaeo studebat, qui amico suo carmen O Delvig, Delvig scripsit[2]) Anno 1820 Sophiam Michaelis filiam Saltykovam (Russice Салтыкова) nupsit domusque eorum salon litterarum in Petropoli celebris factus est. Non solum Puškin, sed etiam Eugenius Boratyński et Basilius Žukovskij et Nicolaus Iazykov poetae huius circuli fuerunt. De typho iam iuvenis mortuus est.

OperaRecensere

Poëmata more neoclassicismi scripsit. Carmina anthologica et eclogas more Theocriti eo tempore maxime laudatas componebat. Sed et gustibus, quos dicunt romanticos, non alienus erat et poesin Russicam popularem imitabatur. Multa carmina Delvigii cantica facta sunt. Celeberrima eorum est Luscinia, cuius melodiam Alexander Aljab'ev composuit.

Versio operum LatinaRecensere

Theodorus Korš duo Delvigii epigrammata sic Latine reddidit:

   Iam valeas, Cytherea: iuvant me pocula Bacchi:
      Hic iungit cunctos, tu modo, Cypri, duos.
            — — —
   Evolvunt veterem magno molimine librum. —
      Frustra: namque liber iam bene notus erat.
   Sic, iuvenis, Lyden qui captas, rem bene notam
      Accipies: tandem nam tibi dicet: Amo[1].

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Delvig spectant.
  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия
  • De Antonio Delwig
  • Opera Antonii Delvig (Russice)