Antissa
Antissa (Graece Ἄντισσα) fuit urbs antiqua in insulae Lesbi litore septentrionali sita.
Locus iam temporibus praehistoricis inhabitatus erat. Secundum Mythologiam Graecam avulsum Orphei caput, quod nihilominus canere continuabat, per mare Lesbum fluitavit. In quodam specu prope Antissam sito caput, quod futura praedicebat, asservatum est.
Saeculo septimo Antissae musicus et poeta Terpander natus est. Saeculo V a.C.n. cum cetera insula Foedus Delium iniit et anno 428 a.C.n. una cum Mytilenis ab Atheniensibus deficere frustra voluit[1].
Anno 167 a.C.n. urbs a Romanis deleta est, incolae Methymnam demigrare coacti sunt. Locus hodiernus eiusdem nominis in interiore insula iacet.
Notae
recensere- ↑ Thucydides III.28.3.
Nexus externi
recensere- De Antissa[nexus deficit] in Dictionary of Greek and Roman Geography, ed. William Smith.