Anthropologia Boasiana
Anthropologia Boasiana fuit schola intra anthropologiam Americanam quae a Francisco Boas saeculo undevicensimo exeunte condita est, in quadruplice anthropologiae exemplari fundata, quod ex disciplinis anthropologia culturali, anthropologia linguistica, anthropologia physica, et archaeologia constat. Studium fecit culturarum hominum sapientium, quas ductiles habebat, per eruditionem socialem perpetuatas, atque intellegebat differentias morales inter gentes plerumque esse separatas atque a proclivitatibus innatis e biologia humana ortis immotas, sic opinionem differentias culturales necessario in biologia fundatas repudians. Reiecit etiam notiones evolutionis culturalis quae societates culturasque in numero habebat secundum suum evolutionis gradum, evolutionariam viam unicam, per quam eae in numero per hierarchiam haberi possunt. Boas contra habebat variantia multiplicia socialia esse eventum praecipuarum rationum rerumque historicarum.
Inter alias proprietates anthropologicas Boasianas magni momenti erat notio relativismi culturalis, qui ponit quaedam culturam intellegi posse solum per intellegentiam suarum normarum morumque, potius quam normas moresque societatis anthropologi ipsius. Anthropologi Boasiani ergo societates non Occidentales necessario esse societatibus Occidentalibus deteriores hoc modo ponere non solebant, sed potius conabantur eas suis mensuris comprehendere. Hac e fide orta est spes minoritatum culturalium intellegendarum et protegendarum, consiliumque societatis Occidentalis et praecipue Americanae iudicandae ac per comparationem eius normarum morumque cum normis moribusque aliarum societatum locandae. Anthropologia Boasiana sic activismum civilem per educationem scientificam de societate maiorem propositi scientifici partem sic habere solebat.[1][2][3][4][5][6]
Anthropologi Boasiani
recensereBoas multos discipulos docuit qui, primam anthropologorum professionalium in Civitatibus Foederatis aetatem dominantes, multas e primis professorum anthropologicorum facultatibus in hemisphaerio septentrionali constituerunt.[7] Inter discipulos Boasianos maximi momenti qui anthropologiam Boasianam suadebant erant:
Iudicia
recensereAnthropologia Boasiana medio saeculo vicensimo a scholasticis iudicari coepit qui rationes evolutionarias in investigationem culturae iterum inserere volebant, atque a philosophis qui eius sententiae relativisticae cum notione differentias biologicas differentias innatas in potestate humana non indicare adversabantur. Cum studia biologica saeculo vicensimo exeunte probarent intellegentes categorias phyleticas biologiam humanam not indicare, pristina anthropologia Boasiana iterum reprehendebatur quia phylen accipiebat validam categoriam biologicam esse.[8] Quam ob rem scholastici novi anthropologiam Boasianam renovare et rursus definire volebant, ut praecipuos cursus historicos perscrutetur qui ad sociales culturarum phylarumque categorias institutas ducere possint.[9]
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Adams, William Y. 2016. The Boasians: Founding Fathers and Mothers of American Anthropology. Rowman & Littlefield.
- Bunzl, M. 2004. Boas, Foucault, and the “Native Anthropologist”: Notes toward a Neo‐Boasian Anthropology. American Anthropologist 106(3):435–442.
- Darnell, Regna. 1977. Hallowell's “Bear Ceremonialism” and the Emergence of Boasian Anthropology. Ethos 5(1):13–30.
- Darnell, Regna. 1998. And Along Came Boas: Continuity and Revolution in Americanist Anthropology. John Benjamins Publishing.
- Frank, G. 1997. Jews, multiculturalism, and Boasian anthropology. American Anthropologist 99(4):731–745.
- Handler, R. 1990. Boasian anthropology and the critique of American culture. American Quarterly 42(2):252–273.
- Shapiro, W. 1991. Claude Lévi‐Strauss Meets Alexander Goldenweiser: Boasian Anthropology and the Study of Totemism. American Anthropologist 93(3):599–610.
- Stocking, George W. 2001. The Basic Assumptions of Boasian Anthropology. In Delimiting Anthropology: Occasional Essays and Reflections. Univ of Wisconsin Press.
- Visweswaran, K. 1998. Race and the Culture of Anthropology. American Anthropologist 100(1):70–83.
Nexus externi
recensere- Boasian Anthropology: Historical Particularism and Cultural Relativism. Anthrotheoru.pbworks.com.