Antenna Yagi–Uda, vulgo antenna Yagiensis[1] appellata, est antenna directionalis quae in multis elementis parallelis recta linea positis consistit,[2] plerumque dipolis dimidii undae virgis metallis factis.[3] Antennae Yagi–Uda consistunt in uno elemento acto ad transmittorem vel receptorem radiophonicum per lineam transmissionis conecto, atque additis "elementis parasiticis," quae ad transmittorem vel receptorem non conectuntur; quod est reflector et unus aut plures directores.[3][4][5]

Adumbraito antennae televisificae Yagi–Uda VHF ex anno 1954, canalibus analogis 2–4 et 54–72 MHz (canalibus Americanis) adhibita. Cui sunt quinque elementa: tres directores (laeva), unus reflector (dextra), et elementum actum quod est dipolus plicatus qui cum 300 Ω twin lead feedline congruit.
Hodierna antenna televisifica Yagiensis magni lucri UHF cum septendecim directoribus et uno reflectore (in quattuor virgis consistente) antennae reflectoris angulorum similis.
Antenna Yagi–Uda trium elementorum ad communicationem per spatia longinqua (unda caelorum) in regionibus undarum brevium a statione idiotica adhibita. Elemento longo, reflectori(laeva), elemento acto (media), et directori brevi (dextra), est laqueus ut dicitur (proprie circuitus LC parallelus), qui secundum eorum conductores quoque latere inseruntur, ut antenna in pluribus quam uno spatio frequentiarum adhibeatur sinentes.

Quae antenna inventa est anno 1926 a Shintaro Uda in Universitate Imperiali Tohokuensi in Iaponia et Hidetsugu Yagi socio.[6]

Nexus interni

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Graf 1999: 858.
  3. 3.0 3.1 "What Is a Yagi Antenna?" Situs wiseGEEK (Conjecture Corp., 2014).
  4. Balanis 2011: = 2.17-2.18.
  5. Wolff 2010.
  6. Uda 1925: 1128.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad antennas Yagi–Uda spectant.