Anna Widdecombe
Anna Noreen Widdecombe (nata Aquis Sulis in comitatu Somersetensi die 4 Octobris 1947) est politicorum perita Britannica Factionis Conservativae et ab anno 1987 usque ad diem 6 Maii 2010 legata apud Parlamentum Britannicum fuit. Est alumna universitatum Birminghamiensis (ubi linguae Latinae studuit) et Oxoniensis. Ibi Aulam Dominae Margaritae frequentavit rebusque politicis, philosophicis, oeconomicis studuit.
Res apud Vicidata repertae:
Widdecome, quae antea ad Ecclesiam Anglicam pertinebat, postquam Ecclesia Anglica mulieres ad presbyteratum ordinavit se ad confessionem Romanam Catholicam convertit.
Bibliographia
recensere- Nicholas Kochan, Ann Widdecombe: right from the beginning. Londinii: Politico's, 2000. ISBN 1-902301-55-2
Nexus externi
recensere- Annae Widdecombe pagina interretialis The Widdy Web
- De Anna Widdecombe apud Factionis Conservativae paginam interretialem