Anna Caecilia Gervasi

legata, politica

Anna Caecilia Gervasi, vulgo plene Ana Cecilia Gervasi Díaz est legata et politica Peruviae. Die 10 Decembris 2022 ministra rerum externarum facta est, praeside Dina Boluarte, primo ministro Petro Angulo Arana.

Wikidata Anna Caecilia Gervasi
Res apud Vicidata repertae:
Anna Caecilia Gervasi: imago
Anna Caecilia Gervasi: imago
Nativitas: 1 Decembris 1966; Lima
Patria: Peruvia

Alumna est Pontificiae Universitatis Catholicae Peruvianae, Academiae Diplomaticae Peruvianae, Scholae Scientiarum Oeconomicarum Londiniensis, Instituti Studiorum Superiorum Internationalium Genavensis. Ab anno 1995 iuxta ministerium rerum externarum Peruvianum et apud legationes exteriores operam dedit: anno 2017 consul generalis Peruviae in urbe Toronto creata est.

Nexus externi

recensere