Angelus Raimundus Wagenstein (Bulgarice Анжел Раймонд Вагенщайн, natus Philippopoli die 17 Octobris 1922; mortuus die 29 Iunii 2023) fuit Bulgaricus scriptor et moderator cinematographicus.

Angelus Wagenstein

Natus est familia Iudaica Sephardica. Exeunte e patria propter societatem suae familiae factionibus socialistis et communistis, vixit puerilitatem Lutetiae. Rediit ad suam patriam post amnistiam,? et, adulescente se,? organizationis antifascistae particeps fuit. Per Secundum Bellum Mundanum fuit captivus in castris laboris, ex quibus fugit ad militandum sub copiis partisanis. Capto et damnato capite anno 1944, liberatus est a copiis Sovieticis.

Finito bello, studia cinematographiae Moscuae fecit, et cursum moderatoris cinematographici coepit. Ille est creator circa quinquaginta argumentorum pellicularum, documentariorum, et animantium picturarum.

Hodie habitat Serdicae. Ducit uxorem, et sibi sunt duo filii.

  • Pentateuchus Isaaci (Петокнижие Исааково) (anno 2000)
  • Procul a Toleto (Далеч от Толедо) (2002)
  • Ave, Shanghai (Сбогом, Шанхай) (2004)

Nexus externi

recensere