Amicia de Monteforti, deinde de Ioviniaco (nata circa annum 1205; mortua die 20 Februarii 1253) fuit filia natu altera (liberorum natu quarta) comitis Simonis de Monteforti uxorisque eius Aliciae de Montemorenciaco. Etiam infans in matrimonium Raimundo filio comitis Tolosani promissa est. Mox aliis filiis inimicorum patris desponsata est ad foedera concludenda, videlicet Iacobo filio regis Petri II regis Aragoniae (antequam hic in pugna Muretana mortuus est) et deinde Guillelmo, filio Ademari de Pictavia comitis Valentinensis. Sed Galchero de Ioviniaco, olim Cruce signato, annis fere 1223/1225 nupsit, cui filiam et filium peperit:

Amicia de Monteforti cum filio suo condidit virginum Dominicanarum abbatiam iuxta Montem Argii: constitutionem die 8 Aprilis 1245 confirmavit papa Innocentius IV. Ipsa fuit abbatissa huius monasterii; ibi mortua et in sacella sepulta est.

Bibliographia

recensere
  • Raymond Creytens, "Les constitutions primitives des soeurs dominicaines de Montargis (1250)" in Archivum Fratrum Praedicatorum vol. 17 (1947)
  • Micheline de Fontettè, Les religieuses à l'âge classique du droit canon (Lutetiae: Vrin, 1967) p. 120 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Edeltraud Klueting, Fromme Frauen – unbequeme Frauen? Weibliches Religiosentum im Mittelalter. Hildeshemiae: Olms, Hildesheim 2006. ISBN 3-487-13073-4

Nexus externi

recensere