Amaterasu (Iaponice 天照), sive Amaterasu-ōmikami (Iaponice 天照大神/天照大御神) vel Ōhirume-no-muchi-no-kami (Iaponice 大日孁貴神), est pars circuli mythorum Iaponiensium et una ex maioribus deitatibus religionis Shinto. Ea est dea solis, sed etiam dea universi. Nomen ab amateru 'in caelo fulgens' deducitur. Significatio omnis nominis, Amaterasu-ōmikami, est 'maxima et augusta kami [dea] quae in caelo fulget'.[1][2] Imperator Iaponiae rectus deae prognatus habetur.

Amaterasu ex spelunca emergit, lumen solare ad universum referens.

Vetustissimae scripturae de Amaterasu sunt circa 680 a.C.n. in Kodziki et 720 a.C.n. in Nihon Shoki antiquissimas historiarum Iaponiarum. In mythologia Iaponiae, Amaterasu est dea solis, soror Susano'o, dei tempestatum et maris; etiam est soror Tsukuyomi dei lunaris. Omnes tres dei nati dicuntur ex Izanagi, cum Izanagi purificaretur postquam Yomi infernum intravisset.

Maximum templum quod Amaterasu sacrat est Ise Magnum Templum.

Notae recensere

  1. Vocabulum ama significat 'caelum'; tera est forma inflectionalis verbi teru 'fulgere'; su est verbum auxiliarium honorificum quod actorem salutat; deinde amaterasu significat 'fulgere in caelo'. Praeterea ō significat 'magnus' vel 'grandis'; mi est praefixum entitatum nobilium et augustorum.
  2. Akira Matsumura, ed. (1995) (2a ed.). Sanseido Books. ISBN 4-385-13900-8 .
 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!