Amadeus Amidei, etiam Bartolomaeus Amadeus Amidei appellatus (natus anno ignoto; mortuus 12 Februarii 1266), fuit celeber nobilis familiae Amideorum progenies et sanctus Ecclesiae Romanae. Ipse fuit unus ex fundatoribus Ordinis Sanctae Mariae.

Wikidata Amadeus Amidei
Res apud Vicidata repertae:
Amadeus Amidei: imago
Amadeus Amidei: imago
Nativitas: 2. millennium; Florentia
Obitus: 12 Februarii 1266, 1265; Florentia, Basilica of Our Lady of Sorrows and St. Philip Benizi

Familia

Familia: Amidei

Memoria

sanctus (feriae die 12 Februarii)

Florentiae in opulenta familia vixit et omnia reliquit, ut se Deo dedicaret. Cum sex amicis in montem Senarium iit, ubi Ordinem Sanctae Mariae condidit. In monte Senario anno 1266 mortuus est, et dicuntur alii patres fundatores parvam flammam, amoris sui erga Deum signum, in caelum ascendere vidisse. A Leone XII papa anno 1888 inter sanctos ecclesiae relatus est.

Ecclesia Catholica festum Sancti Amadei die 12 Februarii celebrat.

David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!