Altaha inferior[1] (Theodisce: Niederalteich) est commune Bavariae inferioris in circulo terrae Deggendorf. Commune in ripa sinistra Danuvii fere quinque chiliometra ab ostio Isarae fluvii in Danuvium in meridio-orientem versus in infima Bohemica silva situm est.

insigne Altahae inferioris

Vicus paulatim ex homonymo monasterio Benedictino anno 731 (vel 741) ab Odilone duce Bavariae fundato profectus est.

Cultura et visu digna

recensere
  • Abbatia Altaha inferior cum basilica barociana (aedificata 1700-1739)
  • Domus iudicis (aedificata 1705-1706)
  • Schola abbatis Ioscionis (Abt-Joscio-Schule)
  • Academia Sancti Godehardi (St.-Gotthard-Gymnasium)
  • Domus Sancti Pirmini (Gäste- und Tagungshaus St. Pirmin)
  • Museum Gerardi Neumann de historia aviationis ab anno 1960 usque in hunc diem (Gerhard-Neumann-Museum)

Coniuncito communis

recensere
  • Abbasvicus inferior[2] ( Niederabsdorf, Austria Inferior, ab anno 1995): Abbas Ratmundus Altahensis vicum anno 1045 condidit
  • Stauchitz (Saxonia, ab anno 1998)
  1. Ad nomen vide paginam Altaha inferior (abbatia)
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!