Alphonsus Matejka
Alphonsus Matejka (9 Ianuarii 1902 Sanctogalli - 27 Octobris 1999 La Chaux-de-Fonds in Helvetia) notus fuit tanquam fautor Interlinguae, linguae artificialis.
Vita
recensereFamilia Matejkarum originem habuit in Výškovice (Chodová Planá) in Cechia orientali. Pater Alphonsi ante annum 1900 in Helvetiam venit, fortasse inopia locorum operariorum in patria coactus. Civis helveticus anno 1915 factus est. Filius eius Alphonsus in urbe Sanctogallo die 9 Ianuarii 1902 natus est. Ultimos suos annos in schola cantonali in sectione mercatoria egit, ubi syndicatum nomine "Industria Sangallensis" instituit.
Ob multilinguitatem suam, Alphonsus officium in Reichenbach & Co. obtinuit. Societas ea postea in subsidium suum Parisiensem eum transtulit, ubi coniugem suam, Ioannam Bellanger, cognovit. Uxorem duxit anno 1928.
Annis tricensimis in Turicum migravit, dein Amstelodamum anno 1936; tandem in Helvetiam regressus in oppido La Chaux-de-Fonds consistit. Arti horologiorum operam dedit.
Studia linguistica
recensereAlphonsus Matejka pluribus linguis Romanicis et Germanicis loqui poterat. Lingua Russica etiam usus est, scribens etiam ad diarium Russicum atque Russice ad usum Academiae Scientiarum interpretabatur.
Ad motum Ido se contulit, anno tamen 1937 Occidentalem sustinere coepit.
Anno 1942 primum exemplar libelli OCCIDENTAL die internationale Welthilfssprache edidit[1]. Annis duobus et quadraginta sequentibus Wörterbuch Occidental-Deutsch e Deutsch-Occidental edebat. Libellus hic opera Josephi Gär et Ric Bercher natus est. Postquam nomen linguam in "Interlingue" mutavit, librum Interlingue die natürliche Welthilfssprache, für Millionen geschaffen, von Millionen verstanden. Vollständiger Lehrgang in 20 Lektionen scripsit et emendavit.
Fuit etiam redactor principalis diurni "Cosmoglotta" per plures annos.
Notae
recensere- ↑ Matejka, Alphonse (1942). Occidental, die internationale Welthilfssprache. Occidental, die internationale Welthilfssprache: Vollst. Lehrgang in 20 Lektionen