Allia Potestas
Allia Potestas fuit liberta quae Perusiae inter saecula primum et quartum aerae vulgaris vixit.[1]
Solum noscimus eam inscriptione sepulcrali inventa Romae anno 1912, in qua alteruter amatorum animi corporisque praestantiam mulieris amatae laudat. Polyandriam (certe non sensu legali, sed solum sensu sociologico) Alliae ita describit:
- Haec duo dum vixit iuvenes ita rexit amantes
- exemplo ut fierent similes Pyladisque et Orestae
- una domus capiebat eos unusque et spiritus illis.
Suspicantur Alliam originis Graecae esse et nomen Potestas versionem nominis Graeci Δύναμις esse.[2]
Notae
recensere- ↑ Horsfall, N: CIL VI 37965 = CLE 1988 (Epitaph of Allia Potestas): A Commentary, ZPE 61: 1985
- ↑ Maureen B. Fant, Mary R. Lefkowitz, Women's Life in Greece and Rome, Londinii et Novi Eboraci, anno 2016 (nota 8 in pag. 51 apud Google Books).
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |