Allex sorus[1] est harengus fumatus et exsiccatus. "Allex sorus" ad locutionem Francogallicam hareng sor (recentius saur vel sauret) respondet, e qua convertitur (per etymologiam popularem) Anglica red herring.[2] Locutio Francogallica non ad colorem (saur "rufus") sed ad saporem (sor "salsus") alludit. Locutio Anglica nostro aevo non ad pedem litterarum, sed per metaphoram intellegitur sensu "rei distrahentis vel impertinentis".

Vincentius van Gogh, Bouffis sur papier jaune ("alleces in charta flava", 1889, collectus privatus)

Vide etiam paginam discretivam: Allex

Alleces sori variis modis condiuntur ad litora Oceani Germanici. Per civitates adiacentes venditantur, videlicet Scotia, Angliam, Franciam septentrionalem, Belgicam, Nederlandiam, Germaniam septentrionalem. Iam anno fere 1250 in Anglia et Francia proveniebant.[2] Per vicos Parisienses venditabantur:

Puis après orrez retentir De cels qui les frés harens crient: Or "au vivet" li autre dient, "Sor et blanc harenc frés poudré: Harenc nostre vendre voudré". "Menuise vive" orrez crier Et puis "aletes de la mer" ("Deinde resonare audies voces eorum qui harengos crudos venundant, at alii 'ad viventes' clamant, 'soros, candidos, nuper salsos, harengos nostros vendere volo'. Audies 'apuas venundamus', etiam 'alosas'").[3]

In litteris tenuitatem[4][5] et odorem harengorum siccatorum[6] celebrari solent. Aemilius Zola libro cui titulus est Le Ventre de Paris ("venter Parisiensis", 1873) alleces soros inter alia salsamenta evocavit quae sub tectu Halarum Parisiensium venditabantur:

C'était toujours par la saline qu'il terminait son inspection; les caisses de harengs saurs, les sardines de Nantes sur des lits de feuilles, la morue roulée [...] le faisaient songer à un départ, à un voyage au milieu de barils de salaisons ("[Aedilis] inter salinas semper visitationem suam terminavit: capsae ibi allecum sororum, sardinae Namnetenses cubilibus foliosis ostentae, morhuae salsae volutae eum ad exitum, ad peregrinationem cum cadis salsamentorum susceptam incitabant".[7]

NotaeRecensere

  1. "Allex sorus: harengus ad fumum exsiccatus": Carolus du Fresne, Dominus du Cange, Glossarium mediae et infimae Latinitatis. Basileae, 1672 (col. 167 apud Google Books)
  2. 2.0 2.1 "haranc sor = red herring" in #Bibbesworth
  3. #La Villeneuve
  4. Là dessus nous nous departismes, luy estant bien aise d'avoir trouvé un peu de moyen pour se rengraisser, car il estoit maigre comme un hareng soret (F. de La Noue, Discours politiques et militaires [1587] p. 544 editionis Droz
  5. Oh! voici madame de la Bruine ... Elle est suivie d'un laquais plus sec qu'un hareng saur (Anatole France, Femme muette [1912] vol. 2 p. 2)
  6. La scène se passe au cabaret; on y boit à même les pots, on y mange des harengs saurets, tout s'en ressent (Sainte-Beuve, Portraits littéraires vol. 2 [1843] p. 503)
  7. #Zola (1873)

BibliographiaRecensere

Fontes antiquiores
Etymologica
  • H.-J. Arndt; Harri Meier, ed., Beiträge zur Etymologie von afrz. saur... Heidelbergae, 1975
  • "saur" apud TLFi
Praecepta culinaria
  • 1742 : [Menon], La Nouvelle Cuisine ... continuation au Nouveau traité de la cuisine. Lutetiae, 1742 (p. 367 apud Google Books) ("Harangs sors grillés, sauce à l'huile; Harangs sors à la Sainte Menehould")