Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum

proverbium

"Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum" est proverbium Latinum quá Alanus ab Insulis in opere suo Parabolae lectorem monet ne aspectu rerum nimis confidat:

Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum,
Nec pulchrum pomum quodlibet esse bonum.[1]

Tout n'est pas or qu'on voit luire recensere

Haec sententia ex ore populari in Latinitatem suam hexametricam fortasse convertit: paulo tardius enim Francogallice anno circiter 1300 eadem fere sicut proverbium repetitur:

Uns proverbes dit et raconte
Que tout n'est pas ors c'on voit luire.[2]

All that glisters is not gold recensere

Eadem fere sententia mox Anglice sub variis formis legitur, a principio apud Galfridum Chaucer, qui verbosius convertit:

But all thing which that schyneth as the gold
Ne is no gold, as I have herd it told;[3]

alibi autem compendiosius, Hyt is not al golde that glareth.[4] E tali proverbio vetustiore derivavit recensio quam Gulielmus Shakesperius in fabula sua The Merchant of Venice ad initium carminis cuiusdam inseruit:

All that glisters is not gold;
Often have you heard that told.[5]

Quamquam verbum glister hodie rarissimum sit, hic versus etiam hodie Anglice recognoscitur et citatur.

All that is gold does not glitter recensere

Corollarium huic sententiae Anglicae scriptor mythistoriarum I. R. R. Tolkien e Chaucero et Shakesperio primus confecit. Ille in narratione The Fellowship of the Ring carmen composuit ad personam vagatoris Aragorn describendam quod sic incipit:

All that is gold does not glitter;
Not all those who wander are lost.[6]

Notae recensere