Algebra elementaris est generalizatio arithmeticae. Differt ab algebra abstracta, quae de structuris mathematicis tractat et notiones "operationis" et etiam "numeri" plus generaliter spectat. Differt etiam ab arithmetica quod litteris utitur ad numeros repraesentandos. Saepissime de numeris realibus tractat: quamquam eaedem regulae ad omnia corpora pertinent, algebra aliorum corporum non est elementaris.

Litterae quantitates repraesentant. Mos est litteris prope abedecarii finem, ut x, y, z uti si quantitas non nota sit, et litteris a, b, c uti si quantitas nota sit. Littera quae quantitatem inscitam repraesentat variabilis dicitur.

Aequatio   ergo significat: "Est numerus x, quem nescimus. Si hunc numerum per 2 multiplicas, deinde 3 addas, habebis 13." Et aequatio   significat: "Est numerus x, quem nescimus. Huic numero quadrato adda numerum per 5 multiplicatum, et adda 6; habebis 0."

Additio, multiplicatio

recensere

Quod algebra elementaris de elementis corporis tractat, regulae operationum elementarium sunt regulae corporis. Hoc est, licet eandem quantitatem addere ad ambo aequationis latera, vel per eandem quantitatem ambo latera multiplicare.

Polynomia et factores

recensere
 
Animatio: Completio quadratae

Algebra elementaris de functionibus polynomialibus tractat; functiones trigonometricae, exponentiales, et aliae sunt analysis materies.

Polynomium est expressio huius formae:

 

Functio polynomialis est functio, cuius regula est polynomium:

 

Polynomia quadratica vel secondi gradus, polynomia cubica vel tertii gradus, et polynomia quartica vel quarti gradus per formulas explicitas solvuntur; polynomia altiorum graduum nullas formulas habent.

Methodus generalis polynomiorum solvandorum est factorizatio. Pone

 

Factores huius polynomium sunt:

 

Tanti factores sunt quantus est gradus polynomii; non necesse est factores differre. Radices aequatio f(x) = 0 sunt numeri r1, r2, ... rn. Aequatio polynomialis ergo tantas solutiones habet quantus est gradus.

Exempli gratia,

 

Factores polynomii sunt (x - 2) et (x - 3). Solutio aequationis est ergo

 
hoc est, x = 2 vel x = 3.

Graphum functionis est pictura. Constructio graphorum quoque pars est algebrae elementaris.

Nexus Externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad algebram elementarem spectant (Algebra, Elementary algebra).

Bibliographia

recensere
  • Bashmakova, I. G., et G. S. Smirnova. The Beginnings and Evolution of Algebra, versio anglica Abe Shenitzer, editor David A. Cox. Vasingtoniae: Mathematical Association of America, 2000. ISBN 0883853299
  • Kuhn, Harry Waldo. Elementary College Algebra. Novi Eboraci: Macmillan, 1935. OCLC 7634699
 
mathematica

Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!