Wikidata Alexius Stachanov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3 Ianuarii 1906; Q24637390
Obitus: 5 Novembris 1977; Chystiakove
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Alexius Gregorii filius Stachanov (Russice Алексей Григорьевич Стаханов, tr. Aleksej Grigor'evič Stachanov; 21 Decembris 1905[1]5 Novembris 1977), operarius industriae carbonariae Sovieticus, fuit initiator motus operariorum pro amplificatione productivitatis laboris (in eius honorem motum Stachanovensem nominati) in Unione Sovietica.

Biographia recensere

 
Stachanov (a dextra) in puteo

Stachanov natus est die 21 Decembris 1905 (3 Ianuarii 1906 Calendarii Gregoriani) in vico Lugovaja gubernii Orelensis in familia rustica. Ab anno 1927 erat operarius putei nomine Central'naja-Irmino, in urbe Kadievka (tunc regionis Stalinensis) Ucrainicae RSS). Noctu 3031 Augusti 1935 fossor Stachanov in 5 horis et 45 minutis extraxit 102 tonnas carbonis (quater decies magis quam norma). Talis amplificatio productivitatis laboris facta est possibilis praeparationis praevalentis et melioris organisationis laboris gratia. Adeptio illa maxime laudabatur et facta est exemplum pro operariis Unionis Sovieticae, quorum multi etiam cumulos operosos affectaverunt et accesserunt. Alexius Stachanov honoratus est, anno 1936 factus est membrum Factionis Communisticae Unionis Sovieticae et electus est legatus Sovieti Supremi URSS. Annis 19361941, Stachanov Moscuae in Academia industriali studebat. Annis 19411942, erat praefectus putei in urbe Karaganda Kazachstanicae RSS. Annis 19431957, Moscuae in ministerio industriae carbonariae laborabat. Anno 1957, Stachanov in Donbass rediit, ibi officia vice administratoris (ad annum 1959) et assistantis ingeniarii primarii (ab anno 1959) in industria carbonaria administrabat. Anno 1970 factus est Heros Laboris Socialistici. Ab anno 1974 erat quiescens. Alexius Stachanov obiit die 5 Novembris 1977 in urbe Thorez regionis Donetskensis. Die 15 Februarii 1978 urbs Kadievka in eius honorem renominata est Stachanov.

Notae recensere

Fontes recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Stachanov spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie