Alexandria Bucephalus
Alexandria Bucephalus[1] vel Alexandria Bucephala[1] vel Bucephala[2] vel Bucephalia[1] urbs fuit ab Alexandro Magno in honore equi sui gratissimi nomine Bucephalus condita mense Maio 326 anni a.C.n. Urbs ad ripas Hydaspis fluminis sita est ad orientem Indi fluvii. Equus enim proelio apud Hydaspem anno 326 a.C. gesto obiit. Alexander ibi milites veteranos Graecos atque Persas reliquit, ut fines orientales imperii nuper adepti sui custodirent. Bucephalae magna navalia inventa sunt, quapropter urbem magnum portum mercaturae venditandae fuisse opinantur.
Suadetur ut haec commentatio ad "Bucephala" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. Deutsch Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Bucephala zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Esperanto Haec formula ({{Movenda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
|
Alexandria Bucephalus aliquot annos urbs cuiusdam momenti erat, e.g. in Epitome Metz et in Tabula Peutingeriana designata est.
Notae
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 32°55′52″N 73°43′51″E • Pleiades |
- "Boukephala" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)