Alexander et Campaspe in Apellis officina (Tiepolo)

"Alexander et Campaspe in Apellis officina", Alexander Magnus scilicet, amasia eius Campaspe, pictorque Apelles, ter ab Ioanne Baptista Tiepolo picti sunt. Tabula huius rei annis 1725-1726 confecta in Museo Bellarum Artium urbis Montis Regii iacet. Tabula ultima, anno circiter 1740 picta, in Museo Getty iuxta Angelopolim ostenditur.[1]

"Alexander et Campaspe in Apellis officina" ab Ioanne Baptista Tiepolo annis fere 1725-1726 picti
"Alexander et Campaspe in Apellis officina" ab Ioanne Baptista Tiepolo anno fere 1740 picti

Fons principalis, qua usus est pictor, fuit Plinii Naturalis historia. Eandem fere rem pinxit Ludovicus Ioannes Lagrenée, titulo "Apelles amasiae Alexandri amator".

  1. Signum Musei Getty: 2000.6

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.